L'infinito
Appearance
![]() |
Suadetur hanc paginam esse movendam ad Vicifontem. Sententiam tuam profer apud paginam disputationis. ![]() |
“Semper cara mihi collis deserta fuerunt
et saepes, qua circum imi pars maxima caeli
occultatur. Ibique sedens, dum miror, inane
praeterea spatium sine fine, silentia rerum
ultra homines, altam mihi fingo mente quietem,
paene tremens. Frondesque auris agitantibus, illa
infinita levi conferre silentia voci
me iuvat: atque aevum cordi immortale recurrit,
mortua saecla, aetas praesens et murmura vitae.
Immemor immenso sic mergor gurgite: lenti
naufragus oceani suaviter obruor undis.”