Laeta Kalogridis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Laeta Elizabeth Kalogridis
Laeta Kalogridis est scaenarista et pellicularum procreatrix Americana.
De vita et operibus
[recensere | fontem recensere]Laeta Elizabeth Kalogridis nata est die 30 Augusti 1965 in Floridae urbe Winter Haven. Familia Graeca orta est, nam avus et avia eius ex Calymne migraverant. Ex collegio Davidsoniensi in Carolinae Septentionalis urbe Davidson graduata est, item ex Universitate Texana. Etiam Angelopoli in Schola theatri, pelliculae et televisionis studia exercuit.
Scaenaria conscripsit pellicularum, sicut:
- Alexander (2004) Oliverio Stone moderatore
- Ночной дозор sive Night Watch (2004) Timur Bekmambetov moderatore
- Pathfinder (2007) Marco Nispel moderatore
- Shutter Island (2010) Martino Scorsese moderatore.
Praeterea procreatrix exsecutoria fuit serierum televisificarum, sicut Birds of Prey (2002) et Bionic Woman (2007), Una cum Patrick Lussier scaenarium cinematigraphicum conscripsit pelliculae Terminator: Genisys (2015), quae est quinta pellicula seriei Terminator a The Terminator anno 1984 inceptae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Chris Eggertsen, "‘Altered Carbon’ Creator Laeta Kalogridis: How I Made It in Hollywood" in Hollywood Reporter (3 Februarii 2018)