Jump to content

Lando Norris

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Wikidata Lando Norris
Res apud Vicidata repertae:
Lando Norris: imago
Lando Norris: imago
Nativitas: 13 Novembris 1999; Bristolium
Patria: Britanniarum Regnum, Belgica
Nomen nativum: Lando Norris

Lando Norris (natus Bristolii die 13 Novembris 1999) est automobilista? Britannicus cum? civitate Belgica, in Formula 1 actuosus in turma McLaren,? cum qua vicecampio mundi anno 2024 factus est.

Lando Norris anno 2024.

Antequam ad summum genus perveniret, anno 2015 notus est factus, Britannicum campionatum Formulae 4 devincens, cui secuti sunt triumphi in Eurocup Formula Renault 2.0 anno 2016, pro quo McLaren Autosport BRDC Award accepit, et in campionato Europaeo Formulae 3 anno 2017, anno quo McLaren Young Driver Programme participavit. Promotus in Formula 2 cum Carlin scuderia, anno 2018 secundam positionem absolutam assecutus est post compatriotem Georgium Russell. Ab anno 2019 in Formula 1 cum Britannico McLaren turma certat, cum qua anno 2024 vicecampio mundi factus est.

Lando Norris natus est Bristolii, in parte meridiana et occidentali Angliae, filius Adami Norris, procuratoris emeriti, et Ciscae Wauman, oriundae Flandriae. Habet fratrem maiorem, Oliverium, etiam in mundo karting? ad gradum agonisticum usque ad 2014, et duas sorores minores: Flo et Ciscam. Norris et civitatem Britannicam et Belgicam tenet, sed linguam Flandricam non valde loquitur. In Millfield, in comitatu Northumberlandiae, studuit, sine consecutione GCSE (titulo academico), sed studiis physicis et mathematicis cum tutore personali pleno tempore prosecutus est. Inter idola? et fontes inspirationis, Valentinum Rossi citat.

Negotia extra Formulam 1 habita

[recensere | fontem recensere]

Anno 2020 circa 12 milia dollariorum in suggestu streaming? Twitch? collegit, quae deinde ad Organizationem Mundialem Sanitatis donata sunt ad pandemiam COVID-19 pugnandam. Eodem anno "Team Quadrant", turmam eSport, quae ad creationem contentorum necnon ad vestimentum spectat, fundavit.

Mense Septembri 2021, notam curruum karting? nomine LN Racing Kart deduxit.

Curriculum eius in genere kart anno 2008 incipit. Anno 2010, in campionato Super 1 National Comer Cadet tertium locum obtinuit et post quattuor annos, anno 2014, campio mundi CIK-FIA World Championship in classe KF vincens factus est.

Formulae minores

[recensere | fontem recensere]

Norris anno 2014 in campionato Ginetta Junior Championship exorsus et ad tertium locum persecutus est. Anno 2015 cum Carlin Motorsport in Campionato MSA Formula Series vexit et octies vicit. Eodem anno etiam nonnullas cursus in Formula 4 Italiana et in ADAC Formula 4 Championship cum turma Mücke Motorsport egit.

Anno 2016 titulum in Formula Toyota cum turma M2 Competition obtinuit, sex victorias consecutus.

Formula Renault

[recensere | fontem recensere]

Anno 2016 Norris in campionatu Eurocup Formula Renault 2.0 et in Formula Renault 2.0 NEC cum Josef Kaufmann Racing participavit. Utrumque campionatum vicit, quinque et sex victorias respective reportans.

Formula 3 Europaea

[recensere | fontem recensere]

Anno 2017 Norris in campionatu Formula 3 Europaea cum Carlin Motorsport participavit. Statim inter velocissimos se ostendit cursum domesticum in Silverstone, primum cursum temporis, vincens. Per hoc tempus e triginta cursibus alias octo primas et viginti sescundas vel tertias positiones consecutus est campionatum cum 53 punctis praevii secundi locati ? vincens.

Eodem tempore Norris in Formula 2 cum turma Campos exorditur, cum qua in ultimo certamine temporis in circuitu Yas Marina participat.

Anno 2018 Norris in Formula 2 cum turma Carlin continuavit, turma quo priore anno Formula 3 Europaea vicit. Primam suam victoriam in istae categoriae in Baharina obtinuit. In certaminibus sequentibus huius temporis autem iterum vincere non potuit. Sed magna constantia et alias octo positionibus secundis vel tertiis per tempusassecutis tamen secundum locum in campionato post compatriotem Georgium Russell et ante Thai Alexandrum Albon assecutus est. Per collationem eius et collegae Sergii Sette Câmara turma Carlin primum titulum turmarum in competitione vincere potuit.

Postquam McLaren Autosport BRDC Award vicit, die 22 Februarii 2017 ingressum Norris in programma iuvenum automobilistarum turmae McLaren Formula 1 nuntiatum est. Die 2 Augusti 2017 primum in monoposto Formula 1 in testibus Budapestini in circuitu Hungaroring exorditur secundum optimum tempus post Sebastianum Vettel assecutus.

Die 6 Novembris 2017 nuntiatum est eum tertium automobilistam turmae McLaren pro tempore 2018 factum esse loco compatriotae Jensoni Button. Die 24 Augusti 2018 primum in weekend certaminis, in prima sessione probationum liberarum Magni Praemii Belgii, exorditur.

Die 3 Septembris 2018 turma Britannica officialiter Lando Norris ut automobilistam titularem pro tempore 2019, in loco Stoffel Vandoorne et adiuncto Carlos Sainz Jr, nuntiavit; qui tempus cum 49 punctis finivit.

Propter pandemiam Covid-19 certamina huius anni dilata sunt, et Norris tempus cum summa 97 punctorum complevit scuderiam McLaren in tertiam positionem in campionato structorum ducens.

Annum 2021 Norris cum summa 160 punctorum terminat.

Etsi in Magno Praemio Barcinonis Norris tonsillite affectus est, tamen certavit. Anno 2022 ita tempus cum 122 punctis finivit.

Anno 2023 Norris multas secundas et tertias positiones consecutus est numquam vincens, sed sextam positionem in campionato mundi automobilistarum assecutus est tempus cum 205 punctis concludens.

Anno 2024 Norris quattuor certamina vicit:

Hoc ultimum certamen ad finem temporis Norris in secundam positionem in mundo posuit et McLaren ad titulum mundi structorum vincendum duxit.