Langenwang
Appearance
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Langenwang est vicus Styriae situs ad flumen Murciam, quod Theodisce Mürz appellatur. Anno 2015, numerus incolarum fuit fere quattuor milia hominum.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Verbum Langenwang derivatum est de verbis Langer Wang, quod in lingua Theodisca media alta 'pratum placidum inclinatum longum' significat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1232 vicus Langenwang primo in documento commemoratus est, sed iam ante annum 900 conditus erat. Castellum magnum nomine Hohenwang, quod 'pratum placidum inclinatum altum' significat, hodie ruina est. Quae fere anno 1000 aedificata primo anno 1200 commemorata est.
Incolae Noti
[recensere | fontem recensere]- Josephus Rosegger (1874-1948), medicus et componista, filius Petri Roseggeri.
- Carolus Panzenbeck (1899-1967), magister et comicus.
- Franciscus Schöggl (1930-1982), musicus et componista.
- Franciscus Preitler (*1963), scriptor.
- Kurt Russ (*1964), pedilusor.
- Carina Blaser (*1979), nartatrix.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Langenwang spectant. |