Laticauda
Ordo : Squamata
Subordo : Serpentes
Familia : Elapidae
Subfamilia : Hydrophiinae
Genus : Laticauda
Laurenti, 1768
Laticauda est genus anguium marinorum venenosorum familiae Elapidarum. Sunt animalia semiaquatica, quae squamas ventrales anguium terrestrium ad movendum in terra usitatas retinent, sed eis etiam sunt caudae remiformes ut facilius natent.[1] Saepe cum hydrophiinis, aliis reptilium aquaticorum animalibus, confunduntur; dissimiles autem omnino aquaticis anguibus marinis ovovivipari, Laticaudae sunt oviparae: in terram ire debent ad praedam concoquendam et ova ponenda.[2] Eis praeterea sunt separate origines evolutionariae in habitationibus aquaticis, Laticaudis ab aliis Elapidis Australasiae prius declinantibus.[3][4] Ergo, Laticaudae et angues marini sunt exemplum evolutionis convergentis in habitationibus aquatici intra Hydrophiinas. Laticaudae cum anguibus generis Bungari saepe confunduntur, qui non aquatici sunt.
Loci
[recensere | fontem recensere]Species Laticaudarum per insulas Asiae Meridianae et Meridiorientali inveniuntur, sese ab India in occidente usque ad Iaponiam in septentrione et ad usque Vitios in oriente et meridie extendentes. Plerumque in aquis litoralibus in et prope scopulos curalinos habitant.[5]
Species et taxinomia
[recensere | fontem recensere]Octo species nunc agnoscuntur validae.[6][7]
- Laticauda colubrina (Schneider, 1799)
- Laticauda crockeri Slevin, 1934
- Laticauda frontalis (De Vis, 1905)
- Laticauda guineai Heatwole, Busack & Cogger, 2005[8]
- Laticauda laticaudata (Linnaeus, Systema Naturae, ed. 10a, 1758)
- Laticauda saintgironsi Cogger & Heatwole, 2006
- Laticauda schistorhyncha (Günther, 1874)
- Laticauda semifasciata Reinwardt in Schlegel, 1837)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Wilson et Swan 2013: 564.
- ↑ Cogger 2000: 722.
- ↑ Pyron et al. 2011.
- ↑ Keogh 1998.
- ↑ Wilson et Burnie 2005.
- ↑ Heatwole, Busack, et Cogger 2005.
- ↑ Cogger et Heatwole 2006.
- ↑ Beolens, Bo; Watkins, Michael; Grayson, Michael (2011). The Eponym Dictionary of Reptiles. Baltimore: Johns Hopkins University Press. xiii + 296 pp. ISBN 978-1-4214-0135-5. (Laticauda guineai, p. 112).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cogger, Harold G. 2000. Reptiles and Amphibians of Australia. Sydneii: Reed New Holland.
- Cogger, H. G., et H. F. Heatwole. 2006. Laticauda frontalis (de Vis, 1905) and Laticauda saintgironsi n.sp. from Vanuato and New Caledonia (Serpentes: Elapidae: Laticaudinae)—a new lineage of sea kraits? Records of the Australian Museum 58: 245–56.
- Heatwole, H., S. Busack, et H. Cogger. 2005. Geographic variation in sea kraits of the Laticauda colubrina complex (Serpentes: Elapidae: Hydrophiinae: Laticaudini). Herpetological Monographs 19: 1–136.
- Keogh, J. Scott. 1998. Molecular phylogeny of elapid snakes and a consideration of their biogeographic history.Biological Journal of the Linnean Society 63(2): 177–203. doi:10.1006/bijl.1997.0178.
- Laurenti, J. N. 1768. Specimen medicum, exhibens synopsin reptilium emendatam cum experimentis circa venena et antidota reptilium austriacorum. Vindobonae: Joan. Thom. Nob. de Trattnern.
- Pyron, R. Alexander, Frank T. Burbrink, Guarino R. Colli, Adrian Nieto de Oca Montes, Laurie J. Vitt, Caitlin A. Kuczynski, et John J. Wiens. 2011. The phylogeny of advanced snakes (Colubroidea), with discovery of a new subfamily and comparison of support methods for likelihood trees. Molecular Phylogenetics and Evolution 58, no. 2 (1 Feb.): 329–42. doi:10.1016/j.ympev.2010.11.006. ISSN 1095-9513. PMID 21074626.
- Wilson, Don E., et David Burnie, eds. (2001) 2005. Animal. Londinii et Novi Eboraci: Dorling Kindersley. ISBN 978-0-7894-7764-4.
- Wilson, Stephen K., et Gerry Swan. 2013. A Complete Guide to Reptiles of Australia. Chatswood Novae Cambriae Meridianae: New Holland Publishers.