Leges motus quanticae
Leges motus quanticae sunt leges fundamentales quae coniunctim vectorem quanticum definiunt describendo quomodo hic vector surgit et mutatur ob vires externas impressas. Hae leges velut scientiae quanticae axiomata funguntur. Inter leges principales sunt tres: lex superpositionis, lex Born, et lex Schrödinger.
Lex superpositionis
[recensere | fontem recensere]Lex superpositionis vectorem quanticum, rem principalem theoriae quanticae, definit. Omni distincto actu vel eventu experimentali "A" (quem quaedam particula vel systema agere vel pati potest) adamussim singulo vectore quantico conexo, lex superpositionis abstractiter definit vectorem quanticum generalem esse superpositionem vel summam
ubi summatur super omnes eventus et actus experimentales "A" possibiles et ubi sunt parametra numerica specialia quae quendam statum specialem definiunt.
Lex Born
[recensere | fontem recensere]Lex Born describit quomodo vector quanticus actionem systematis vel particulae definit cum ipsa quoddam dimensionis instrumentum offendit. Lex probabilitatem dat ut post interactionem particularem status ab vectore datus eveniat. Lex scribitur
ubi est productum interius inter vectorem finalem et vectorem initialem .
Lex Schrodinger
[recensere | fontem recensere]Instrumento dimensionis absente lex Schrodinger describit quomodo vector quanticus in tempus mutat ob externas vires impressas. In notatione bra-ket Diracis, lex Schrodinger scribitur
ubi est quantitas imaginaria, tempus, derivativum respectu , constans Planckiana divisa, vector quanticus, et operator Hamiltonianus. Forma vectoris quantici operatorisque Hamiltoniani contextu determinatur.
Axiomata mechanicae quanticae
[recensere | fontem recensere]- Cuique magnitudini physicae operator linearis hermitianus conferetur.
- Cuique statui systematis physicae functio undaria conferetur.
- Magnitudo physica potest solō valores principales operatoris accipere.
- Valor medius exspectatus magnitudinis in statu functione undariā collato est diagonalis elementum matricum operatoris respectu functionis per quadratum normae functionis divisum.
- Pro quõque systemate insulatō existit operator (operator Hamiltonianus vel simplice Hamiltonianus nuncupatur) determinans ūnĭcē evolutionem systematis in tempore. Duae formae praecipuae dependentiae temporalis sunt illa Schrödingeri et illa Heisenbergis.
- Forma Schrödingeri: Evolutio temporalis functionis undariae describentis status systematis cum Hamiltonianō aequationi subordinat.
- Forma Heisenbergis: Operator magnitudinis in systemate Hamiltonianō descriptā secundum aequationem ubi - commutator operatorum et et constans Plankiana reducta, aliter quantum actionis, sunt, evolvitur.
- Regulae correspodentiae.
- Functio undaria systematis in spatio physico tridimensionale positae est functio loci i.e. trium coordinatārum cartesianārum.
- Densitas probabilitatis particulam in puncto inveniendi[1] quadratō magnitudinis absolutae ipsae functionis undariae per quadratum normae functionis divisō exprimatur.
- Operator magnitudinis physicae "coordinata cartesiana corporis/particulae , etc" mutat functionem undariam eam per sese multiplicando: .
- Operator magnitudinis physicae "lateral cartesiana (quantitatis) motus corporis/particulae , etc" mutat functionem undariam eam per homonymam coordinatam differentiendo et unitatem imaginariam ac constantem Planckianam multiplicando: .
- Operator magnitudinis physicae , quae in physicā (theoriā) classicā aliquā functione coordinatārum ac motus lateralium exprĭmĭtur, substitutione operatorum in hanc functionem obtĭnētur. Si in evolutione functionis in seriem respectu potentiārum termini appareant, pro illis formula substituti debeant.
- Casus plurimārum particulārum.
- Functio undaria systematis plurimārum particulārum est functio , ubi est numerus particulārum et sunt coordinatae simae particulae quae vicissim sunt dyades compositae tri-dimensionalibus locuum vectoribus , suppletae additionale variabile quae est lateral spirularitatis simae particulae respectu alicujus fixi axis coordinatārum.
- Quadratus magnitudinis absolutae (vel quadratus moduli) functionis undariae systematis particulārum identicārum quae exprimit densitatem probabilitatis invenire aliam particulam in puncto , aliam in , ... , usque ad ultimam in puncto ab ordine coordinatārum in serie non pendet.
- Ergo permutatione simae et simae coordinatārum densitas non mutatur dum functio undaria solo quemdam multiplicatorem phasis (multiplicatorem phasicum) adjungit, idem ex densitatem magnitudinis absolutae (moduli) calculando dispareat.
- Quoniam, primo (1°), queaque permutatio multiplicatorem phasicum functioni undariae adjungit, et, secundo (2°), permutatio duplo ad seriem adhibita eadem non mutat, functio undaria aeque non mutatur, at ergo unitatem pro multiplicatore phasicō accipit: ; enim multiplicator phasicus solō utrum duorum valorum accipere potest.
- Particulae identicae quārum functio undaria pluriparticularis multiplicatorem accipit bosones nuncupantur, quae authem multiplicatorem gaudeant - ii - fermiones sunt.
Formae operatoris Hamiltoniani
[recensere | fontem recensere]Generaliter obtinemus forma operatoris Hamiltoniani quantici ex forma functionis Hamiltonianae classicae[2]substituendo pro motu et positione operatores
et
ubi est vector quanticus particulae cuius positio definite est .
Circumstantia non-relativistica
[recensere | fontem recensere]In atomis levibus[3] effecti relativistici generaliter neglegendi sunt quia velocitates electronium sunt minor quam decum velocitatis luminis. In hac circumstantia Hamiltonianus non-relativisticus obtinetur (pro una particula):
ubi unitatibus MKSA est potentiale magneticum vectorale et est energia potentialis particulae. Casu bosonis volubilitatis 0, est simpliciter
ubi est potentiale electricum particulae. Casu electronis quae fermion volubilitate ½ est, habemus
ubi est campus magneticus et matrices Pauli, quae particulae volubilitate ½ correspondent, sunt
- .
Circumstantia quasi-relativistica Fermionium
[recensere | fontem recensere]In atomis gravibus et in generale, operator Hamiltonianus relativisticus a Paulo Dirac derivatus describit particulas elementarias fermionicas sicut electrones:[4]
ubi unitatibus MKSA est potentiale magneticum vectorale, potentiale electricum, et operatores sunt qui satisfaciunt regulas anticommutativas:
- .
Non possumus has regulas satisfacere si sunt numeri simplices, sed possumus si sunt matrices 4×4 modi vel n×n cum . Electio accomoda harum est:
quas appellamus Diraci matrices. Hic formalismus asciscit nos unam solam particulam describere, quod autem verum est solum quando . Proprior lucis velocitate, ubi non est possibile solam unam particulam habere, formalismus theoriae camporum quanticorum est necessarius.
Circumstantia quasi-relativistica Bosonium
[recensere | fontem recensere]Descriptio lucis et campi electromagnetici
[recensere | fontem recensere]Theoria camporum quantica
[recensere | fontem recensere]In Theoria Camporum Quantica (TCQ) principales res naturalis sunt campos, et his campos in paucis motibus, qui motus esse particulae visi, movere compelleri sunt. His motus energiam requirunt. Igitur, est status imus, statum solium vocatur, in quo sunt nulli motus. Hic status scriptus est: . In hoc statu omnes campi sunt non moventes.
Hoc statu accepto, operatoribus novos status facere utimur. Pro exemplum, novum statum cum una ultra particula adstructa qua certum motum habet, cum particula qua certum locum habet facet. In his exemplis, et sunt quattuor-vectores (q-vectores). Componites eorum 1-3 sunt spatiosos, componito 0 est temporalis. Ita:
Nosce, tamen, hanc: et non sunt operatores naturales, sed modo operatores mathematici, quia lex Heisenbergis dicet nullam particulam certum motumve locumve habere. Hoc in mentibus nostris, procedamus. Non est recta putare , pro exemplum, esse unum operatorem. Est nomen pro infinitus numero operatorum, unusquisque discriminatus a inposito eius. Hi operatores, tamen, aliqua alios inter sese coniugendi sunt. Hoc coniugentum quoque debet esse reletavisticum. Facillimus modus coniugentum facere est theoria camporum classica relativistica quantifacere.
Theoria camporum classica relativistica
[recensere | fontem recensere]Inprimis, campum involubitatum studimus. Sicut communis est, Lagranginem scribimus:
Euleri-Lagrangi aequatione, aequationem motus invenimus:
Haec est Klein-Gordon aequatio.
Pictura theoriae quanticae
[recensere | fontem recensere]- Pictura Schrodinger
- Pictura Heisenberg
- Pictura Dirac
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ vel "Densitas probabilitatis invenire particulam" ... a latinistas nosras auxillio opus est! Сerte, non "Densitas ... invenienda..." disputabile/disputaturum est
- ↑ Ubi vocabulum 'classica' significat 'praeter mechanicam quanticam'.
- ↑ Exceptiones sunt Uranium et alia elementa graves.
- ↑ P.A.M. Dirac "The Quantum Theory of the Electron", Proc. R. Soc. A117 pag. 610 ; P.A.M. Dirac "A Theory of Electrons and Protons", Proc. R. Soc. A126 pag. 360; P. A. M. Dirac, The Principles of Quantum Mechanics, Oxford University Press, 1930; Vide etiam pagina Anglice en:Dirac equation.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- P. A. M. Dirac, The Principles of Quantum Mechanics, Oxford University Press, 1930, ISBN 0-19-852011-5.
- David J. Griffiths, Introduction to Quantum Mechanics, Prentice Hall, 1995. ISBN 0-13-124405-1.
- Richard P. Feynman, QED: The Strange Theory of Light and Matter, Princeton University Press, 1985. ISBN 978-0-691-02417-2 —Liber celeber de physica quantica campoque quantico, pro peritis novitiisque.
- Berard De Philosophia Quantali et Institutione Publica, ISBN 2-87290-022-5 libri apud users.skynet.be Hoc libro, per Fundationem Melissae divulgato, Stephanus Berard, apud users.skynet.be