Jump to content

Legio VII Gemina

E Vicipaedia

Legio VII Gemina vel Hispana vel Felix pars exercitus Romani fuit. Anno 68 Servius Sulpicius Galba imperator legionem in Hispania conscripsit, ut Galbam Romam sequeretur. Anno 69 Legio VII Gemina Carnuntum in Noricum missa est. Tum bello vivili pro Vespasiano imperatore pugnavit[1]. Vespasianus milites dissolutae Legionis I Germanicae Legioni VII attribuit, quae idcirco nomen "Geminae" accepit. Tum in Pannoniam missa et pro meritis in Germania Superiore nomen Felicis accepit. Anno 74 exeunte in Hispaniam reversus est, apud Legionem urbem castra stativa exstruxit. Septimio Severo regnante Legio VII Gemina Pia Felix nota est[2].

Legati Legionis

[recensere | fontem recensere]

Inter alios et hi legati legioni VII praefuerunt:


  1. Tacitus, Historiae, III 10,1; 21,2
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 18