Leopoldus Einstein
Leopoldus (natus Löb) Einstein (natus anno 1834, mortuus die 8 Septembris 1890 Norimbergae) instructor religionis Iudaicae fuit, negotiator commercialis, diurnarius. Eum inter motionis Esperanticae maximos primosque fautores numerandum esse constat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Primus praeses Sodalitatis linguae mundanae Norimbergensis anno 1885 creatus est, cui usque diem 22 Februarii 1888 praefuit. Valetudine deficiente gestionem Christiano Schmidt commendavit. Einstein ipse olim entheus linguae Volapük assecla fuerat quam tractationibus innumerabilibus in ephemeridibus Germanicis tamquam praeco indefessus defendebat praesentabatque. Anno 1885 opus eius magnum in lucem est prolatum ubi notio de linguis internationalibus creandis e tempore Leibnitii describebat.
Casu autem felici anno 1888 in eius manus venit liber linguae Esperanticae definitivus primus a Ludovico Zamenhof exaratus. Eo tantopere est inflammatus ut subito esperantista factus est. Commercio epistulari cum Zamenhof incepto plura de eius origine consiliisque cognoscere potuit. Certi Ioannis Martini Schleyer discipuli eum acriter aggresse istas res impedire voluerunt. Editio foliorum complicabilium commendativorum principio laboris systematico in favorem Esperanticorum in Germania fuisse videtur eo momento, quo in Russia motio Esperantica a politicis magis magisque refrenabatur. Leopoldo Einstein orante sodales Norimbergenses mense Decembri 1888 sese Esperanticis dicare coeperunt. Mox ipse librum didascalicum primum Esperanticum pepigit ubi prima vice in elencho pronomina adverbia correlativa summatim sunt praesentata. Multis in grammaticis Esperanticis sub nomine tabelvortoj et hodie continentur. Einstein radices nonnullas novas utilesque linguae quoque donavit.
Zamenhof in necrologio sublineavit nomen Einstein litteris aureis in tabulis historiae Esperanticae incidendum esse. Idem homo anno 1894 questus est, reformationes linguisticas infelices initium habuisse post transitum Norimbergensium a Volapük ad Esperantica. Quoniam transitui solum sub condicionibus reformandae linguae Esperanticae annuerant. Querelis aliis de lingua reformanda multo post lingua Ido nata est.
Anno 1990 ad domum eius tabulam commemorativam affixerunt.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- La lingvo internacia als beste Lösung des internationalen Weltspracheproblems: Vorwort, Grammatik und Styl nebst Stammwörter-Verzeichniß nach dem Entwurf des Pseudonymen Dr. Esperanto / zum ersten Male methodisch geordnet und ausgearbeitet von Leopold Einstein. - Norimbergae: domus editoria J. A. Stein's Buch- & Kunsthandlung, 1888. - 78 paginarum
Externi nexus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum Einstein spectant. |