Levinus Lemnius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:


Vide etiam paginam discretivam: Lemnius.
Levinus (et Laevinus[1][2]) Lemnius Zirizaeus (Batavice Lievin Lemnes vel Lemmens vel Lemse, natus Ziericzaeae die 20 Maii 1505; ibidem mortuus die 1 Iulii 1568) fuit botanista, physiologus et medicus Batavicus.[3]
Medicinae studebat in studio Lovaniensi apud Rembertum Dodonaeum et Conradum Gesnerum et Patavii apud Vesalium.[4] Angliam et Helvetiam visit.[5] Uxore mortua, sacerdos Catholicus factus est.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Occulta naturae miracula (1559, Antverpiae); (videas editiones anni 1583[6] et anni 1593;
- De habitu et constitutione corporis (1561, Antverpiae)[7];
- Herbarum atque arborum quae in Bibliis passim obviae sunt et ex quibus sacri vates similitudines desumunt.
- De miraculis occultis naturae: libri IIII (1611, Francofurti; videas hanc editionem).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Laevius Lemnius, De Miraculis occultis naturae, libri III: Item De Vita cum animi et corporis incolumitate recte instituenda, liber unus (Antverpiae: ex officina Christophori Plantini, 1581); et vide imaginem. Etiam Livinus.
- ↑ Etiam Lenneus et Lennius.
- ↑ CERL pagina
- ↑ Tibor Klaniczay et André Stegmann, L'époque de la Renaissance 1400-1600 (2000), 371; Google Books.
- ↑ Lemse-Lieven.
- ↑ World Cat
- ↑ World Cat
De Lemnio
[recensere | fontem recensere]- Morby, Edwin S. 1952. Levinus Lemnius and Leo Suabius in La Dorotea. Hispanic Review 20(2): 108–22. University of Pennsylvania Press. Stable URL.
- Hamlet and the Secret Miracles of Nature. Notes and Queries (1994) 41(1): 38–41. doi:10.1093/nq/41.1.38.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Lemnio. Apud Summagallicana.