Lex Archimedea
Lex Archimedea est lex scientifica ab Archimede mathematico Graeco in libro De Corporibus Fluitantibus proposita. Quamquam propositio septima saepe dicitur esse originem huius legis, propositio sexta etiam pars legis est. Ut usitate inventa est in libris physicae, lex dicit:
Corpus omne submersum in aqua sustinetur a vi cuius magnitudo aequat pondus aquae dimotae a corpore.
Propositio septima dicit:
Graviora humido dimissa in humidum ferentur deorsum, donec descendant, et erunt leviora in humido tantum, quantum habet gravitas humidi habentis tantam molem, quanta est moles solidae magnitudinis.
Quia haec propositio modo tractat corporum graviorum humido, necesse est quod propositio sexta addita sit, quae propositio dicit:
Solida leviora humido vi pressa in humidum surrexi feruntur tanta vi ad superius, quanto humidum habens molem aequalem cum magnitudine est gravius magnitudine.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]