Lex Servorum Fugitivorum anni 1850
Lex Servorum Fugitivorum anni 1850, a Congressu Civitatum Foederatarum die 18 Septembris 1850 lata, pars Compromissi anni 1850 inter homines Civitatum Foederatarum Meridionalium qui servituti favebant et homines Civitatum Foederatarum Septentrionalium qui servituti repugnabant, fuit una ex agitatissimis compromissi legibus. Haec enim Septentrionalibus coniurationis "potestatis servitutis" metum fecit, quia mandavit ut omnes fugitivi in dominorum dicionem redigerentur si capti essent, et si in civitates Septentrionales pervenissent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Lex Servorum Fugitivorum anni 1793 scripta erat ut caput alterum articuli quarti Constitutionis firmarent, quippe quae effecit ut qui in Septentriones elapsi essent servi Meridiei redderentur.
Nonnullae civitates Septentrionales itaque "leges libertatis hominis” sanxerunt, necnon decreverunt ut qui effugissent servi prius causam dicerent quam semoverentur. Interdum quoque vetuerunt quin fugitivi in carcerem coicerentur, ac nonnulli praeterea iudices negabant eos quicquam peccavisse.
Iudicium Summum Civitatum Foederatarum in diiudicatione Prigg v. Pennsylvania anno 1842 decrevit, legem anni 1793 maxime debilitans, non debere civitates auxilium ferre ut fugitivi expeterentur.
Nexus interni
Eventus servorum fugitivorum:
- Antonius Burns
- Iosue Glover
- "Liberatio Jerry"
- Tumultus Christianae anni 1851 Lancastri Comitatus Pennsilvaniae
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Campbell, Stanley W. 1970. The Slave Catchers: Enforcement of the Fugitive Slave Law, 1850-1860.[nexus deficit]
- Fehrenbacher, Don E. 2002. The Slaveholding Republic: An Account of the United States Government's Relations to Slavery.
- Franklin, John Hope, et Loren Schweninger. 1999. Runaway Slaves: Rebels on the Plantation.[nexus deficit]
- "Lex Servorum Fugitivorum" (2008)