Liliana Harvey
Obitus: 27 Iulii 1968; Antipolis
Patria: Britanniarum Regnum, Germania
Nomen nativum: Helene Lilian Muriel Pape
Familia
Liliana Harvey, nomine nativo Helene Lilian Muriel Pape die 19 Ianuarii 1906 Londinii, mortua die 27 Iulii 1968 in vico Juan-les-Pins iuxta Antipolim), actrix, saltatrix atque cantrix Germanica et Anglica erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Liliana Londinii filia matris Anglicae et mercatoris Germanici Gualteri Pape, qui Magdeburgi habitabat, nata est. Cum familia initio Belli Orbis Terrarum I in Germania fuit, non in Angliam revertebat. Anno 1923 Berolini testimonium maturitatis accepit atque deinde tirocinium saltationis fecit. In Austria atque Hungaria saltatrix agebat atque ab anno 1924 in pelliculis multis actrix fuit. Anno 1932 in Ruscisilvam movit et hic actrix pellicularum se praebuit, sed bonum eventum non habuit. Anno 1935 in Germaniam nunc a Nazistis regnatam revertebat. Quod pro collegis Iudaicis nitebatur, a vigilibus clandestinis custodiebatur. Anno 1939 in Franciam movit et in vico Juan-les-Pins apud Antipolin vivebat. Anno 1942 - Francia interea a Nazistis occupata erat - in CFA reversa est. Itaque magistratus Nazistarum ei anno 1943 civitatem Germanicam demsperunt. Anno 1946 in Franciam rediit et deinde etiam in Germania cantrix coram publico agebat. Sed pulmonis morbo coacta est, ut in Helvetiam in sanatorium sanitatem peteret. Anno 1968 Ictero morbo laborans in Juan-les-Pins mortua est.
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]- Die Drei von der Tankstelle (Illi Tres de Statione Benzinaria) (1930)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lilianam Harvey spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Biographia apud film-zeit.de
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |