Lilium japonicum
Appearance
Lilium japonicum (Iaponice ササユリ vel 笹百合, Sasayuri) est species lilii, in Iaponia endemica, quam Carolus Petrus Thunberg anno 1784 primum descripsit. Haec eadem planta etiam yamayuri appellatur, atque aetate antiqua, sub Jimmu imperator, sai appellabatur.[1] Hodie quoque in ritu apud Isagawa-jinjya adhibetur, nam in mythologia Iaponiae flos divinus putatur.