Lingua Adûnaica
Lingua Adûnaica[1] ("lingua Occidentis" ad verbum, sive lingua Númenóreana) est lingua ficticia a Professore I. R. R. Tolkien composita. Una est multarum linguarum ficticiarum suarum in Arda (mundo ficticio, in quo Terra Media continetur), ubi homines (Edain) Númenóris loquuntur aevo secundo esse perscribitur.
Historia ficticia
[recensere | fontem recensere]Ortus est Lingua Adûnaica ex sermonibus Bëoris et Hadoris, proavis hominum Terrae Mediae, qui primus Beleriand intraverunt aevo primo. Sermo cotidiana fuit in Númenóre, cum nonnulli Lingua Sindarina uterentur illic. Post Akallabêth (ruinam Númenóris) Linguam Adûnaicam evitabant Elendili (amici Dryaduum), qui Númenóre effugaverunt atque Regna Gondor et Arnor fuderunt, quia Ar-Pharazôn, rex crudelis Númenóris ultimus Linguam Adûnaicam solam agnoverat, Linguas Dryaduum autem vetaverat atque Elendili persecutus erat. Per saecula sequentia Lingua Adûnaica in sermones Westronis mutata est in occidente terrae mediae.
Historia externa
[recensere | fontem recensere]Paulo post Secundum bellum mundanum composuit Tolkien Linguam Adûnaicam, circum eventum libri sui Dominus Anulorum. Cum "Sapore exiguo linguum Semiticis" [2] inventa fuit Lingua Adûnaica, ut inventionem Linguae Westronis paraverit.
Textus exemplaris
[recensere | fontem recensere]Ecce pars lamentationis de ruina Númenóris in libro The Notion Club Papers, in quo Tolkien interpretationem Anglicam dedit:[2]
- Adûnaica
- Kadō Zigūrun zabathān unakkha...
- ...Ēruhīnim dubdam Ugru-dalad...
- ...Ar-Pharazōnun azaggara Avalōiyada...
- ...Bārim an-Adūn yurahtam dāira sāibēth-mā Ēruvō...
- ...azrīya du-phursā akhāsada...
- ...Anadūnē zīrān hikallaba...
- ...bawība dulgī...
- ...balīk hazad an-Nimruzīr azūlada...
- Agannālō burōda nēnud...
- ...zāira nēnud...
- ...adūn izindi batān tāidō ayadda: īdō kātha batīna lōkhī...
- Ēphalak īdōn Yōzāyan.
- Ēphal ēphalak īdōn hi-Akallabēth.
- Latina
- Itaque magus [nb 1] depressus veniebat...
- ...Liberi Dei [nb 2] cadent in umbra...
- ...Ar-Pharazôn Valaribus bellum inferebat...
- ...Cum adsenso Dei domini occidentis [nb 3]terram frangebat...
- ...hinc aequor in profundum inrumpebat...
- ...Grata Númenór delapsa...
- ...venti atri erant...
- ...Septem Naves Elendilis ad Orientem...
- Super nos umbra mortis grassa erat...
- ...cupido super nos...
- ...in occidente via recta fuit; nunc pravae sunt omniae viae...
- Nunc procul abest terra doni.[nb 4]
- Nunc procul, procul abest occasus.
Notae
[recensere | fontem recensere]Citationes
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Adûnaica": vb. adiect. iam in linguis Italiana et Lombarda usitatum, cf. lmo:Lengua adûnaica, it:Adûnaico
- ↑ 2.0 2.1 Tolkien, Christopher (1992). Sauron Defeated. ISBN 0-395-60649-7
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Adûnaic – the vernacular of Númenor". Ardalambion
- Andreas Moehn – Lalaith's Guide to Adûnaic Grammar
- Thorsten Renk's Ni-bitha Adûnâyê
- Almavarno
Terra Media |
linguae Dryadicae: Lingua Eldarina Communis · Lingua Goldogrina · Lingua Ilkorina · Lingua Quendiana Primigenium · Lingua Quenya · Lingua Sindarina · Lingua Telerina linguae hominum: Lingua Adûnaica · Lingua Rohirrica · Lingua Taliska · Lingua Westronis aliae linguae: Lingua Mordoris · Lingua Khuzdulis · Lingua Entis · Lingua Valarina |
---|---|
Stargate | |
Star Trek | |
Star Wars | |
Cetera |
Latina mercatoria · Lingua Martiana · Nadsat · Newspeak · Speedtalk · Zemblan |