Jump to content

Lingua Anglo-Saxonica

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Anglosaxonica)
Lingua Anglo-Saxonica
Britannia, Hibernia et Anglia (haec coccinea)
nomen latine Anglosaxonica
nomen Ænglisc, Englisc
civitas Anglia, Scotia
loquentes perpauci
familia Linguae Germanicae
nationes Anglia

Lingua Anglo-Saxonica[1] (Anglice: Old English vel Anglo-Saxon, Anglo-Saxonice: Ænglisc vel Englisc) est prima linguae Anglicae forma historica, quae primo medio aevo in usu in Anglia et Scotia meridiana et orientali erat. Ad Magnam Britanniam a colonis Anglosaxonibus saeculo quinto medio primum allata est, et primae litterae Anglosaxonicae ex medio saeculo septimo exstant. Post victoriam Angliae Normannicam anno 1066 effectam, lingua classium superiorum lingua Anglonormannica facta est, linguae Francogallicae aliarumque langues d'oïl cognata. Quod finem significat aevi Anglosaxonici, quia hoc tempore lingua Anglica ab Anglonormannica magnopere movebatur, ut demum in genus hodie lingua Anglica media appellatum.

Lingua Anglo-Saxonica orta est ex lingua Saxonica antiqua et lingua Nordica antiqua, cum primo Angli Saxonesque, deinde ex Dania et Norvegia Vicingi Britanniam invasissent.

De grammatica

[recensere | fontem recensere]

Flexura Anglosaxonica tortuosior est quam lingua Anglica. Casus grammatici sunt sex, et nomina omnia aut masculini aut feminini aut neutrius generis sunt. Sex casus sunt:

Casus Singulare Pluralia
nominativus eorl eorlas
genitivus eorles eorla
dativus eorle eorlum
accusativus eorl eorlas
instrumentalis eorle nihil
vocativus eorl eorlas

Orthographia

[recensere | fontem recensere]
Runae Anglo-Saxonicae (futhark)

Lingua Anglo-Saxonica primo litteris runicis scribebatur, sed Anglis ad Christianismum traductis scriptores Anglici abecedario Latino usi sunt additis novis litteris, quae sunt yogh (Ȝ ȝ, vi phonematica) /g/) e lingua Hibernica, eth (Ð ð, IPA aut [θ] aut [ð]), et thorn (Þ þ, IPA aut [θ] aut [ð]) et wynn (Ƿ ƿ, IPA [w]) e futhark. Multi etiam scriptores signa ⁊ et scripserunt, quae primum 'et' (vulgo and vel ond), deinde 'qui' (vulgo þæt) significavit.

Versus primi Beowulf, poematis epici.

Oratio dominica Anglosaxonice

[recensere | fontem recensere]
Fæder ure, þu þe eart on heofonum,
Si þin nama gehalgod.
To becume þin rice,
gewurþe ðin willa, on eorðan swa swa on heofonum.
urne gedæghwamlican hlaf syle us todæg,
and forgyf us ure gyltas, swa swa we forgyfað urum gyltendum.
and ne gelæd þu us on costnunge, ac alys us of yfele.

Vocabula Latine conversa

[recensere | fontem recensere]
Pater noster, qui es in caelis,
Sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
Numerus Latine Anglice Saxonice Anglosaxonice
I unum one een án
II duo two twee twá, twegen
III tria three dree ðréo
IV quattuor four veer féower
V quinque five fiev fif
VI sex six sos síex
VII septem seven söben seofon
VIII octo eight acht, tacht eahta
IX novem nine negen nigon
X decem ten teihn tíen
XI undecim eleven ölben, elben endleofon
XII duodecim twelve tvölv twelf
XIII tredecim thirteen dörteihn ðríetíene
XIV quattuordecim fourteen veerteihn féowertíene
XV quindecim fifteen foffteihn fíftíene
XX viginti twenty twintig twentig
XXX triginta thirty dörtig ðrítig
XL quadraginta fourty veertig féowertig
L quinquaginta fifty fofftig fiftig
LX sexaginta sixty sostig síextig
LXX septuaginta seventy söbentig seofontig
LXXX octoginta eighty achtig eahtatig
XC nonaginta ninety negentig nigontig
C centum hundred hunnert hund
M mille thousand dusend ðusund
  1. Michaeler 1776: 4; Rask 1839: LVIII; eli alibi.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Lexica
  • Benson, Thomas. 1701. Vocabularium anglo-saxonicum, lexico Gul. Somneri magna parte auctius. Oxoniae. Textus apud Internet Archive.
  • Bosworth, Joseph. 1898. An Anglo-Saxon Dictionary, based on the manuscript collections of the late Joseph Bosworth, ed T. Northcote Toller. Oxoniae: Clarendon Press. Textus apud Internet Archive.
  • Clark Hall, J. R., et H. D. Merritt. 1969. A Concise Anglo-Saxon Dictionary. cantabrigiae.
  • Somnerus, Gulielmus. 1659. Dictionarium Saxonico-Latino-Anglicum . . . adjectis . . . plurimisque in gratiam linguae Anglosaxonicae studiosorum observationibus. Londinii. Textus apud Internet Archive.
  • Wright, Thomas, et Wülcker, Richard Paul, edd. 1884. Anglo-Saxon and Old English vocabularies. 2a ed. 2 voll. Londinii: Trübner. vol. 1 2 apud Internet Archive

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]