Lingua Gothica
Lingua Gothica[1] fuit lingua Gothorum, inter linguas Indoeuropaeas numerata. Quae in familia (vel ramo) linguarum Germanicarum est. Una ac sola lingua Germanica orientalis est, ex qua plus quam pauca verba adhuc exstant.
Praeter Biblia Sacra conversa, paucos tantum textus scriptos videmus. Tamen sunt ei qui hac lingua (raro) utantur, sicut e. g. etiam nonnullae paginae Vicipaediae Gothicae exstent.
Lingua Gothica usi sunt Visigothi et Ostrogothi in liturgia Ariana. Reccaredo converso, regnum Hispaniae Catholicum factum est; lingua igitur Gothica usu cottidiano non utebantur incolae Hispaniae vel Lusitaniae.
Loci
[recensere | fontem recensere]Lingua Gothica mortua est. Saeculo autem sexto decimo, Busbequius Gothorum, qui viderentur, posteros in Chersoneso etiam tum huius linguae dialecto usos esse testis exstat satis certus. Qua in regione lingua Gothica qui loquebantur usque ad saeculum duodevicensimum superfuisse videntur. Hodie plerique eorum qui de linguis Germanicis perscrutantur ita rentur linguam quam Busbequius descripsit linguam Gothicam non fuisse "classicam" veluti Ulfilas faceret, sed dialectus altera quae eadem in familia linguarum Germanicarum orientalium exsisteret; cuius locutores convenienter hodie appellantur Gothi Crimaeani in regione quae prisce Chersonesus Taurica nominabatur.
Historia et momentum
[recensere | fontem recensere]Chirographa pauca Gothice scripta permanuerunt, cum quibus lingua integra nequit reaedificari. Quandoquidem plurissima corpora Gothica interpretationes alium linguarum (e.g., Graecae) scriptorum sint, quibus videtur linguam Gothicam elementis alienis linguisticis adflexisse, hoc certum manet. Fontes primae sunt:
- Corpus maximum chirographorum permanentium codicibus Ariano episcopo Ulfilate, duce ecclessiae Christianorum Visigothicorum in provincia Romana Moesia (hodie Bulgaria/Romania), scriptis commissisque consistens. Ulfilas commissit Bibliae Graecae interpretationem ad linguam Gothicam, e qua quadrantia Testamenti Novi tria fragminaque Testamenti Veteris permanuerunt. Interpretationes Ulfilatis codicibus sequentibus colliguntur:
- Codex Argenteus (Uppsala), Speyer fragmen continens: Folia 188. Chirographum Gothicum optime conservatum. E saeculo sexto preservatur et ad Italiam hodiernam transmittitur Ostrogothis septentrionalibus. Conhibet partem magnam Evangeliorum quattuor. Quandoquidem est interpretatio ex lingua Graeca, lingua Codicis Argentei verbis idiomatibusque Graecis praestatis repletur. Syntaxis praesertim imitatur Graecam.
- Codex Ambrosianus (Milan) Codexque Taurinensis (Turin): Partes V, Folia 193 ab integro. Conhibet Novi Veterisque Testamenti excerpta sparsa, et aliquae commentaria Skereins appellata. Verisimile est textum a scribis alteratum fuisse.
- Codex Gissensis (Gießen): Folium I, fragmina ex Evangelio Secundum Lucam, versibus 23 ad 24. Aegypto anno 1907 inventus, sed ab aqua anno 1945 corruptus est.
- Codex Carolina (Wolfenbüttel): Folia quattuor, fragmina ex Epistula ad Romanos, versibus undecim ad quindecim.
- Codex Vaticanus Latinus 5750: Folia tria, pagina septima quinquagentensima/octava quinquaegentensima, nona quinquagentensima/sextagentensima, atque prima et sextagentensima/secunda et sextagentensima Skereins commentariorum.
- Commixtus chirographorum veterum: abedecaria, calendaria, scholia, in manuscriptis multis inventa, atque quaedam inscriptiones Runicae (inter tres et tredecim) quae creduntur Gothice scripta esse.
- Lexicum parvum continens cantum parvum sine interpretatione vocabulaque magis quam octoginta.
Abedecarium et transliteratio
[recensere | fontem recensere]Lingua Gothica scriptura alphabetica ab Ulfila ipso confecta scribebatur, ut potest videri in Skeireins et manuscriptis aliis. Philosophi quidam (e.g., Braune) dicunt eam ex alphabeto Graeco solo evenisse, dum alii confirmant aliquas litteras Gothicas habere originem Runicam et Latinam.[2]
Abedecarium Gothicum nihil refert ad litteras fractas (quae etiam, etsi inconvenienter, appellantur scriptura Gothica), quibus scribebatur inter duodecimum et quattordecimum saeculum scriptura romana, atque e quibus scriptura Fraktur, qua Theodisca lingua scribebatur, evoluit. Neque refert ad fontes sanserif Gothicas nuncupatas.
Systema constabilitum verborum Gothicorum transliterandorum in scripturam Latinam adest. Hoc systema reddit abedecarii nativi iura, transferrendo, exempli gratia, /iː/ ad ei. Systemata variantia ad bene scribendum duo sunt: systema crudum quod scripturam Gothicam privam transliterat, et systema normale quod litteras diacriticas, sicut macra et accentus acutos, ad melius enuntiandos sonos vocales, aut ad monstrandam originem sonorum vocalium Proto-Germanicam, addit. Systema normale orthographicum frequenter utilitatem habet in litteris academicis.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- W. H. Bennett, An Introduction to the Gothic Language, New York, 1980
- W. Braune - E. Ebbinghaus, Gotische Grammatik, 1966, Tübingen
- Fausto Cercignani, The Reduplicating Syllable and Internal Open Juncture in Gothic, Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung, 93/1, 1979, 126-132
- Fausto Cercignani, The Development of the Gothic Short/Lax Subsystem, Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung, 93/2, 1979, 272-278
- Fausto Cercignani, Alleged Gothic Umlauts, Indogermanische Forschungen, 85, 1980, 207-213
- Fausto Cercignani, The Enfants Terribles of Gothic Breaking: hiri, aiþþau, etc., The Journal of Indo-European Studies, 12/3-4, 1984, 315-344
- Fausto Cercignani, The Development of the Gothic Vocalic System, Bela Brogyanyi i Thomas Krömmelbein, Germanic Dialects: Linguistic and Philological Investigations, Amsterdam/Philadelphia, Benjamins, 1986, 121-151.
- Fausto Cercignani, The Elaboration of the Gothic Alphabet and Orthography’’, «Indogermanische Forschungen», 93, 1988, 168-185.
- W. Krause, Handbuch des Gotischen, 1968, München.
- F. Mossé, Manuel de la langue gotique, Aubier Éditions Montaigne, 1942
- Walter William Skeat, A Moeso-Gothic glossary, London, 1868
- Irmengard Rauch, Gothic Language: Grammar, Genetic Provenance and Typology. Readings, Peter Lang Publishing Inc., 2011
- Wilhelm Streitberg, Die gotische Bibel , 1965, Heidelberg
- Joseph Wright, Grammar of the Gothic language, Oxford, 1981
Nexus interni
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Glossarium Gothico-Latinum in Vicifonte
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus ff. 27r-44v
- ↑ Vide Fausto Cercignani, The Elaboration of the Gothic Alphabet and Orthography, Indogermanische Forschungen, 93, 1988, 165-185.
Maiores linguae novissimae |
Batava Capitensis · Danica · Batava · Anglica · Theodisca · Norvegica · Suecica · Iudaeogermanica |
---|---|
Minores linguae novissimae | |
Extinctae linguae |
Anglosaxonica · Burgundica · Crimaeo-Gothica · Francica · Gutnica antiqua · Gothica · Langobarda · Nordica antiqua · Noroena · Protonordica · Saxonica antiqua · Vandalica |
Regionaliter recognitae linguae Germanicae |
Bavarica · Limburgica · Saxonica · Saterlandiofrisiana v. Septentriofrisiana · Germano-Scotica · Ulsterica |