Lingua Franca Nova
IPA: | / / |
---|---|
Locutores: | |
Sigla: | 1 , 2 , 3 lfn |
Fontes Linguae: | Francica, Italiana, Lusitana, Hispanica, Catalanaque |
Usus: | lingua auxiliaris internationalis |
Scriptura: | Scriptura latina |
Procuratio: | |
Vexillum Linguae Francae Novae. |
Lingua Franca Nova est lingua artificiosa a Doctore C. Georgio Boeree Universitatis Sheppingsburgensis in Pennsylvania excogitata. A linguis Francica, Italiana, Lusitana, Hispanica, Catalanaque deducitur. LFN imminui, et Europijin et Creol appellari solet.
Scribitur phoneticatim? cum litteris 21 abecedarii Latini .
Sua grammatica a linguis Romanicis creata est. Sicut plurimae linguae artificiosae, Linguae Francae Novae grammatica est simplicissima, tamen potest se exprimere in LFN quam facile ut in linguis naturalibus potest.
Litteratura
[recensere | fontem recensere]Litteratura opulenta in Lingua Franca Nova tam ex libris originalibus quam ex translationibus exsistit.
Primus romanus[1] litterarius originalis scriptus in Lingua Franca Nova fuit La xerca per Pahoa,[2] a Vicente Costalago scriptus, qui die 15 mensis Maii anno 2020 in rete editus est[3] et die 10 mensis Maii anno 2021 typis divulgatus est.[4] Secundum librum litterarium originalem in hac lingua, cui titulus est La marcia nonconoseda, Vicente Costalago mense Februario anno 2022 edidit.[5]
Hic sunt principalia opera litteraria in Linguam Francam Novam translata, omnia in situ officiali lectu publico disponibilia: [6]
- La aventuras de Alisia en la pais de mervelias (Alicia in Terra Mirabili) Ludovici Carroll
- La prinse peti (Regulus) Antonii de Saint-Exupéry
- Leteras de la tera (Letters from the Earth) Marci Twain
- Re Lear (King Lear) Gulielmi Shakesperii
- Tra la miror, e lo cual Alisia trova a ultra (Aliciae per speculum transitus) Ludovici Carroll
- Un canta de natal (A Christmas Carol) Caroli Dickens
Exemplum
[recensere | fontem recensere]Hic est pater noster in Lingua Franca Nova et Latina:
Nosa Padre ci es en sielo: Ta ce tua nom es santida. |
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. |
Alterum exemplum Linguae Francae Novae:
Lingua Franca Nova (“Elefen”) lingua artificiosa est ut maxime simplex, constans et facilis ad discendas communicationes internationales. Non habet numerus qualitates affirmativas; 1. Habet numerum phonematum limitatum. Sonat similiter ad Italiam vel Hispaniam. |
Lingua Franca Nova (“elefen”) es un lingua desiniada per es vera simple, coerente, e fasil aprendeda, per comunica internasional. Lo ave cualias diversa: 1. Lo ave un cuantia limitada de fonemes. Lo sona simil a italian o espaniol. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Introdui detaliosa en elefen
- ↑ La xerca per Pahoa. . Vici de Elefen
- ↑ Revisas vea. . Vici de Elefen
- ↑ Vicente (2021-05-10). Publica. . Prexins
- ↑ La marcia nonconoseda. . Vici de Elefen
- ↑ "Leteratur"
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Lingua Franca Nova Yahoo! Grex
- Omniglot
- Grammar of Lingua Franca Nova (Anglice)
- Gramatica de Lingua Franca Nova (.pdf)
- Disionario de Lingua Franca Nova a engles (Anglice)
Anglica simplex · Basic English · Clingonica · Esperanto · Folkspraak · Glosa · Ido · Interlingua · Interlingue · Interslavica · Ithkuil · Latino sine Flexione · Lingua Franca Nova · Lingua Mordoris · Loglan · Lojban · Lydnevica · Novial · Panslavicae · Quenya · Románico · Sambahsa-mundialect · Sindarin · Slovio · Solresol · Toki Pona · Uropi · Venedica · Volapük