Jump to content

Lingua terrae Arabatensis

E Vicipaedia
Linguae terrae Arabatensis partis australis de aeroplano despectus (a dextra palus Maeotis, a laeva Putridum mare

Lingua terrae Arabatensis[1] est lingua terrae harenosa longissima, quae Putridum mare a palude Maeotide separat. In regione Chersonensi pars linguae septentrionalis et in Crimaea pars meridionalis sitae sunt. Freto tenui Geničeskij, quod Putridum mare cum palude Maeotide coniungit, extremitas linguae septentrionalis a terra continente separata est; anno 1929 harena a mari dispersa fretum alterum ortum est, Promoina nominatum.

Longitudo linguae Arabatensis plus quam 100 chiliometra, latitudo minima 270 metra est.

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Арабатская стрелка. Vel barum Arabatense.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 45°42′0″N 35°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames