Linguistica anthropologica
Linguistica anthropologica est investigatio coniunctionum linguae, culturae, consociationum biologiae humanae, cognitionis, et linguae. Quae plerumque campo anthropologiae linguisticae impendet, parti anthropologiae quae homines per linguas quibus ei utuntur investigat. Hic campus, quidquid appellatur, fortiter commovit studia perceptionis oculorum (praecipue coloris) et democratiae bioregionalis, quarum ambo ad distinctiones quae in linguis de perceptionibus biotopiae fiunt spectant.
Anthropologia linguistica etiam sociologiam et organizationem populorum usitate implicat. Investigatio populi Penan, exempli gratia, monstrat eorum linguam sex vocibus differentibus distinctisque uti, cuius optima vox conversa est 'nos'. Linguistica anthropologica has distinctiones exquirit, easque cum generibus societatum veraque accommodatione corporea ad sensus coniungit, multo sicut distinctiones in linguis de coloribus arcus factas investigat: habens diversitatem terminorum augeri solere pro indicia distinctionum quas corpora in hoc biotopo facere debent, ad scientiam situatam et fortasse ethicam situatam ducens, cuius ultima indicia sunt distincta terminorum copia ad denotandum nos adhibitorum.
Campi cognati
[recensere | fontem recensere]Linguistica anthropologica indagat:
- Linguisticam descriptivam vel synchronam: dialectos (formae linguae in usu in diserto commune loquendi) describit. Hoc studium phonologiam, morphologiam, syntaxim, semanticam, et grammaticam comprehendit.
- Linguisticam historicam vel diachronicam: mutationes in dialectis et linguis per tempus describit. Hoc studium diversitatem linguisticam et familiarum linguarum, linguisticam comparativam, etymologiam, et philologiam describit.
- Ethnolinguisticam: coniunctionem ethnou, culturae, cogitationis, et linguae explicat.
- Sociolinguisticam: sociales linguae usus et coniunctiones sociales, politicas, et oeconomicas inter communia loquendi investigat.
Opera recentia
[recensere | fontem recensere]Marcus Fettes, in Steps Towards an Ecology of Language (1996), "doctrinam oecologiae linguae quae memorias naturalisticas et criticas integrare potest" petivit; atque in An Ecological Approach to Language Renewal (1997), oecologiam transformativam per activiore, fortasse descripta, copiam instrumentorum in lingua approprinquare petivit. Hoc propositum fines scientiae et activismi transgredi potest, sed omnino intra anthropologicam investigationis a participe-spectatore memoriam stat. Se coniugit cum quaestionibus in philosophia critica; exempli gratia, quaestio "qui sumus," et quaestio subiecti et obiecti.
In multas partes, fines et proposita linguisticae anthropologicae et anthropologiae linguisticae se impendent. Ambae ad coniunctionem linguae et culturae spectant. Ambae notione cosmotheoriae utuntur. Sed dissilimis anthropologiae linguisticae, quae ut pars anthropologiae ipsos homines vehementius dicit, singulos qui eorum culturam repraesentant, ethnolinguistae—plerumque linguistae anthropologicae—ad modos quo singuli se exprimunt et quomodo ei inter se communicant spectant. Ethnolinguistica coniunctionem sermonis et linguae indagat, cum anthropologia linguistica generaliores postulationes de vocabulario et grammatica facere solet. Anna Wierzbicka est una ex notissimis figuris ethnolinguisticae in civitatibus angliloquentibus. Iacobus W. Underhill (2012) vocem denuo definivit.
Nexus interni
- Anthropologia linguistica
- Anthropologia semiotica
- Ethnolectos
- Explicatio sermonis
- Relativitas linguistica
- Sociolinguistica
- Sociologia linguae
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bartmiński, Jerzy. 2009. Aspects of Cognitive Ethnolinguistics, ed. Jörg Zinken. Londinii et Oakville Connecticutae: Equinox. ISBN 9781845533427.
- Fettes, Mark. 1996. Steps Towards an Ecology of Language.
- Fettes, Mark. 1997. An Ecological Approach to Language Renewal, jan.ucc.nau.edu.
- Greenberg, Joseph H. 1968. Anthropological Linguistics: An Introduction. Novi Eboraci: Random House.
- Mathiot, Madeleine, ed. 1979. Etholinguistics: Boas, Sapir and Whorf revisited. Hagae: Mouton.
- Underhill, James W. 2012. Ethnolinguistics and Cultural Concepts: Truth, Love, Hate and War. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 9781107010642.