Liquidambar
Appearance
Liquidambar (-i, n.) (vulgo ambar liquidum et ambra liquida) est genus quattuor specierum arborum floriferarum familiae Altingiacearum, olim tamen familiae Hamamelidacearum attributum.
Arbores sunt magnae deciduaeque, 25–40 m altae, quarum folia palmata cochleatim circa caudicem disposita sunt. Quae autumno varios exhibent colores. Flores parvi crescunt in globulis densis 1–2 cm diametro, in stirpe 3–7 cm longa pendentibus. Fructus sunt capsulae ligneae plurales, 2–4 cm diametro, ubi multa semina insunt. In terris ad septentriones vergentibus liquidambara vere tardius aliis arboribus frondescunt; autumno tardius demittunt.
Species
[recensere | fontem recensere]- Liquidambar acalycina (in Serica media et meridiana)
- Liquidambar formosana (in Serica media et meridiana, Corea meridiana, Formosa, Laotia, Vietnamia septentrionali)
- Liquidambar orientalis (in parte Turciae, quae ad Africam vergit, et Rhodo insula Graeca)
- Liquidambar styraciflua (in America Septentrionali orientali a Novo Eboraco ad usque Texiam, etiamque in Mexico ad usque Guatemalam).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hsu, E. & Andews, S. 2005. Tree of the year: Liquidambar. International Dendrology Society Yearbook 2004: 11–45.
- Deterministic Plio-Pleistocene extinctions in the European cool-temperate tree flora. 2003. Ecology Letters 6 (7): 646–653. Iulius.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Liquidambar spectant. |
- "Possible link between sweetgum fruit and fighting avian flu" in Highlights of American Chemical Society meeting in Atlanta, American Chemical Society, March 2006
- De specie apud Trees of Western North Carolina