Lithophaga lithophaga
Appearance
Testa Lithophagae lithophagae
Classis : Bivalvia
Subclassis : Pteriomorphia
Ordo : Mytiloida
Familia : Mytilidae
Subfamilia : Lithophaginae
Genus : Lithophaga
Species : Lithophaga lithophaga
Linnaeus, 1758
Subclassis : Pteriomorphia
Ordo : Mytiloida
Familia : Mytilidae
Subfamilia : Lithophaginae
Genus : Lithophaga
Species : Lithophaga lithophaga
Linnaeus, 1758
Lithophaga lithophaga (binomen a Carolo Linnaeo anno 1758 statutum), Latinitate communi dactylus marinus,[1] est molluscum bivalve familiae Mytilidarum quod paulo sub maris aequore habitat in rupibus ubi se cuniculo excavato celat. Prope litora rupestria maris Mediterranei reperitur. Cibum deliciosum hominibus praebet; venatores igitur ad dactylos extrahendos rupes explodebant. Venatio propter iniurias ita animalibus plantisque marinis factas in civitatibus Europaeis annis recentibus vetatur.
Olim ad portum Ericis Liguriae conficiebatur iusculum dactylorum modo Portus Ericis (zuppa di datteri alla Lericina).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "dactyli marini" (col. 283 apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Agostino Petroni, "Mafia mussel: the fight to save a mollusc from the mob" in The Guardian (20 Maii 2021)
- D'Arcy Wentworth Thompson, Glossary of Greek Fishes (Londinii: Oxford University Press, 1947) p. 51
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lithophagam lithophagam spectant. |
- Giorgio Dracopulos, "O datteri di mare o datteri veri, un'incredibile delizia del mare che dal 1998 non si puô piùassaporare" (29 Novembris 2017) apud La tavolozza del gusto
- Vincenzo Pagano, "Report datteri di mare. Il Frutto Proibito è illegale e pericoloso" (5 Novembris 2019) apud Scatti di gusto
- "Datteri di mare" apud Cibo 360