Lovanium
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Belgica
Locus: 50°52′39″N 4°42′16″E
Numerus incolarum: 101 032
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Leuven, Louvain
Locus: 50°52′39″N 4°42′16″E
Numerus incolarum: 101 032
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Leuven, Louvain
Gestio
Praefectus: Mohamed Ridouani
Procuratio superior: Circumdarium administrativum Lovaniense
Procuratio superior: Circumdarium administrativum Lovaniense
Geographia
Superficies: 57.51 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Rotselaar, Bierbeca, Vetus Heverlea
Territoria finitima: Rotselaar, Bierbeca, Vetus Heverlea
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Cracovia
Tabula aut despectus
Vide etiam paginam fere homonymam: Lovanium (universitas).
Lovanium sive Lovania (Lingua Batava Leuven; Francogallice Louvain; Theodisce Löwen) est urbs Belgiae aquiloniae caputque provinciae Brabantiae Flandrensis. A Bruxellis 25 kilometra abest.
De tribus universitatibus Lovaniensibus
[recensere | fontem recensere]Antiquissima urbs universitaria est, fuit enim sedes trium diversarum universitatum studiorum.
- anno 1425: conditum est Lovanii Studium generale Lovaniense sive Universitas studiorum Lovaniensis, a principe Francogallico, Iohanne a Burgundia, duce Iohanne IV Brabantiae, cum assensu Papae Martini V. Haec studiorum Universitas abolita est anno 1797.
- anno 1817, conditum est nova Universitas publica Lovaniensis sive Academia Lovaniensis. Haec Universitas studiorum abolita est anno 1835.
- anno 1834, episcopi catholici regni Belgicae condiderunt in urbe Mechliniae Universitatem catholicam Mechliniensem. Postea haec Universitas catholica Mechliniensis sedem suam Lovanii posuit, mutatoque nomine, sese Universitatem catholicam Lovaniensem nuncupavit. Anno 1968, haec Universitas studiorum catholica in partes duas flandro-belgicam et gallo-belgicam divisa est, parsque una Lovanii remansit parsque altera Lovanium-Novum migravit.
Urbs cervisiae
[recensere | fontem recensere]Lovanii etiam cervisia coquitur, quae bibitur plerumque a studentibus, cuius nomen est Stella Artois.