Jump to content

Lucia Salani

E Vicipaedia
Wikidata Lucia Salani
Res apud Vicidata repertae:
Lucia Salani: imago
Lucia Salani: imago
Nativitas: 12 Augusti 1924; Fossanum
Obitus: 21 Martii 2023; Bononia
Patria: Italia
Nomen nativum: Luciano Salani

Lucia, vulgo Lucy, Salani (nata Fossani die 12 Augusti 1924; mortua Bononiae die 22 Martii 2023) fuit activista Italica, sola mulier transgener Italica quae castris carceralibus nazisticis superfuit.

Nata Bononiae nominis Luciani, vulgo Luciano,[1] Salani adolevit quasi vir homosexualis. Antifascista(d), exercitibus sive Italico sive Germanico desertis Dachanum anno 1944 deportata est. Ibi sex menses mansit, donec anno 1945 castra carceralia ab Americanis liberata sunt. Deinde Taurini vixit, opifex supellectilum, cum communitatem transgenerem Italicam ac Parisinam frequentaret. Bononiam regressa, decennio 199 tempus otii senilis(d) ibi egit.

Narratio rerum eius post annum 2010 cognita est, per opera scriptricis dispositricisque cinematographicae Gabriellae Romano, quae duo opera ei dedicavit. Lucia Salani a Motu Transgeneris Identitatis(d) censetur unicus homo transgener qui Italiae fascisticae et persecutionibus nazisticis superfuit.

Iuventus sub fascismo

[recensere | fontem recensere]

Lucy Salani anno 1924 Fossani, municipii Pedemontani, nata est, duobus annis postquam Benitus Mussolini fascies prehendit.[2] Familia, Aemiliana origine, antifascista,[3] sequentibus annis Bononiam migratura erat.[2][4] "Puera diversa", a patre fratribusque Lucy repudiata est,[5][6] atque nexus homosexuales eius, ob minas fascistorum, ei fuerunt occultandi.[3]

Bellum Orbis Terrarum II

[recensere | fontem recensere]

Mense Augusto 1943 in servitium apud exercitum Italianum vocata est – quamvis sine fructu tentavisset se homosexualem declarando ut id elaberetur[7][2] – deinde apud artilleriam Cormonum missa est.[7] Parum post edictum Badoglio(d), exercitum deseruit, et Bononiam regressa, parentes invenit Mirandulae emotos.[7][2] Hic, timens disertionem suam in periculum eos commissuram esse, vitam clandestinam reliquit, et, compulsa ut nazisistas vel fascistas adiuvaret, se exercitui nazistarum sociavit Suvianae(d),[8] ubi copiis contraëreis assignata est.[3] Immo adepta est ut excercitum nazisticum desereret, se in aquam gelidam intingendo et e valetudinario Bononiae evadendo, ubi ob consequentem pneumoniam commissa erat.[8][2]

Dehinc, Bononiae ut prostituta vixit, dum complures clientes eius erant praefecti nazistae.[8] In uno ex his intercursibus, vigiles in deversorium ubi ea cum quodam praefecto erat eruperunt et, ea vocata, eius defectionem detexerunt.[9] Propterea in cellam vinariam(d) cuiusdam villae prope Patavium clausa est. Cum e qua parum postea per seram(d) vitiosam evadendo successisset, Mirandulae denuo capta est.[9] Hinc, post brevem mansionem in carceribus Bononiae Mutinaeque, Veronam ducta est ut a nazistis interrogeretur.[9] Ad poenam capitalem condemnata, adepta est, cum veniam ab Alberto Kesselring(d) petiverit, ut damnatio in laborem coactum(d) permutata sit, apud castra operaria Bernau expiandum, in Germania meridionali, ubi missiles V-1 et V-2 construebantur.[9][2][3][5] Adepta quoque est ut a castra operaria cum alio captivo fugeret, etiamsi ille in conatu effugii a nazistis peractus sit.[10][2] Cum ad fines inter Austriam et Italiam pervenisset, rursus detecta et capta est.[10][2]

Desertrix exercitus Germanici, postremo ad castra carceralia Dachani deportata est, ubi "triangulum rubrum" captivorum politicorum et desertorum eam signavit.[2][3][11][12] Sex menses in castris supervixit, donec, viginti annos nata, mense Aprili 1945 a copiis Americanis liberata est.[6][11] Ipso die suae liberationis et Nazistarum supplicio per sclopetationem(d)[13][14] superfuit, ubi genu percussa est.[2][3] Vivam apud cadavera milites Americani invenerunt eam.[2][3][15]

Vita in Italia liberata

[recensere | fontem recensere]

Post liberationem a fascistis Italiae, opifex supellectilum opera dans, Lucia Salani inter Romam et Taurinum vixit.[2][3][16] Lutetiam visitans, scaenam transgenerem et cabaretos transvestitarum frequentavit.[2][6]

In medio decennio 199 Londinium movit ut chirurgiae permutationis sexus subiret, etiamsi recusans nomen suum in censu publico nationali mutare.[2][17][18][4]

Otium senile Bononiae

[recensere | fontem recensere]

Ad parentes suos curandos, decennio 199 Lucy Salani Bononiam redivit. Ibi reliquam vitam egit.[2][6]

Ultimis annis decadis 2010 nonnulla diaria nuntiaverunt Luciam vivere solitariam, sine familia et pauperem.[6][17][4] Deinceps visitata curataque a voluntariis Motus Transgeneris Identitatis est.[17]

Nocte inter dies 21 et 22 Martii 2023, anno XCIX vitae, interivit.[2][19]

Narratio de Lucia Salani per biographiam innotuit a Gabriella Romano scriptam, Il mio nome è Lucy: L'Italia del XX secolo nei ricordi di una transessuale ("Nomen meum est Lucy: Italia in memoriis mulieris transgeneris"), anno 2009 a Donzelli edita.[2][3][4][16] Duobus annis post, Gabriella Romano etiam pelliculam documentariam Essere Lucy fecit ("Esse Lucy").[17]

Motus Transgeneris Identitatis putat Luciam Salani esse unicum hominem transsexualem superstitem, in Italia, persecutionibus nazi-fascisticis et castris carceralibus.[2]

Anno 2014, Ioannes Amelio dispositor cinematographicus in pellicula documentaria Felice chi è diverso ("Felix qui diversus est") Luciam Salani percontatus(d) est.[2] Quae quattuor annis post invitata est ad diem memoriae ab Arcigay(d) et Arcilesbica(d) constitutum.[11][17] Hac occasione "Impossibile est”, dixit, “oblivisci et ignoscere. Etiam tum aliquot noctis somniare res horrendissimas quas vidi soleo et adhuc ibi esse mihi videor; et propterea cupio homines scire quid in castris carceralibus fiebat, ne fiat iterum."[17]

Mense Novembri 2019, praeses Arcigay Romae, Franciscus Angeli, praesidem rei publicae Italicae Sergium Mattarella petivit ut Luciam Salani senatricem ad vitam(d) nominaret.[15][17]

Inter 2020 et 2021, Matthaeus Botrugno et Daniel Coluccini pelliculam documentariam C'è un soffio di vita soltanto ("Afflatus tantum unus est vitae"), vitae Luciae Salani dicatam, fecerunt.[2][20] Pellicula eam, annos 96 natam, per vitam quotidianam Bononiae et aliquot tempora Dachau, ubi ad celebrationes LXXV anniversarii liberationis castrorum invitata erat, sequitur.[21][22] Titulus pelliculae desumptus est e versu finali poematis ab ipsa Lucia scripti.[1]

  1. 1.0 1.1 "Le mille vite di Lucy Salani, donna transgender più anziana d'Italia sopravvissuta a Dachau". Icon Magazine. 10 Ianuarii 2022 
  2. 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 2.11 2.12 2.13 2.14 2.15 2.16 2.17 2.18 2.19 È morta Lucy Salani, l'unica persona trans italiana sopravvissuta ai lager nazisti. . Il Post. 22 Martii 2023 
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 3.7 3.8 Lucy, un omosessuale a Dachau «Mi salvò l’essere disertore». . La Nuova Ferrara. 2018-01-28 
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 "Trans, 94 ans, et indésirable". Le Matin. 2018-01-15 
  5. 5.0 5.1 Omocausto, i “triangoli rosa” e lo sterminio dimenticato. . La Stampa. 2018-01-24 
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 "TÊTU | Femme trans survivante de la Shoah, Lucy est refusée par toutes les maisons de retraite" 
  7. 7.0 7.1 7.2 Romano (2009), p. 29.
  8. 8.0 8.1 8.2 Romano (2009), p. 30.
  9. 9.0 9.1 9.2 9.3 Romano (2009), p. 31.
  10. 10.0 10.1 Romano (2009), pp. 32–33.
  11. 11.0 11.1 11.2 "Lucy Salani: “Voglio che si sappia cosa succedeva a Dachau perché non accada più” | estense.com Ferrara". 2018-01-28 
  12. "Dachau, il carcere, l’impegno: le mille vite di Lucy Salani, la nonna trans d’Italia". L'Espresso. 2 Decembris 2021 
  13. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  14. Est verbum sclopētō, -āvi, -ātum, -āre; cfr. Deraedt, Francisca; Licoppe, Gaius (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum.. Bruxellis: Fundatio Melissa – Musée de la Maison d'Érasme. p. 90 .
  15. 15.0 15.1 "In lager Dachau perchè gay, ora è trans: storia di lucy" 
  16. 16.0 16.1 "Bologna: Lucy, la trans di Dachau senza casa di riposo: «Per lei non c’è posto»" 
  17. 17.0 17.1 17.2 17.3 17.4 17.5 17.6 Appello a Mattarella: "Lucy Salani, trans sopravvissuta a Dachau, sia senatrice a vita". . Today 
  18. Federico Boni. "Donna trans sopravvissuta a Dachau, Lucy senatrice a vita: l'appello a Sergio Mattarella - Gay.it" 
  19. "Addio a Lucy Salani, unica transessuale sopravvissuta al lager di Dachau". 22 Martii 2023 
  20. "“C’è un soffio di vita soltanto”: il documentario su Lucy Salani, la donna trans sopravvissuta a Dachau". Metropolitan Magazine. 11 Ianuarii 2022 
  21. "Torino 39 - "C'è un soffio di vita soltanto" - Interviste". Rai Cinema 
  22. "C'è un soffio di vita soltanto". MYmovies 
  • Romano, Gabriella (2009). Il mio nome è Lucy. L'Italia del XX secolo nei ricordi di una transessuale. Donzelli Editor. ISBN 978-8-8603-6362-6
  • Romano, Gabriella (2012). Essere Lucy. Manifesto Libri. ISBN 978-8-8728-5564-5

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Luciam Salani spectant.

De hac pagina