Lucius Cornelius L.f. Lentulus
Appearance
Lucius Cornelius L.f. Lentulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 196 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus, consul anni 237 a.C.n. erat, frater Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus summum magistratum anno 201 administravit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 206 imperium proconsulare in Hispania accepit atque anno 205 una cum fratre Gnaeo aedilis fuit. Anno 200 ovationem ex Hispania Romam rediens celebravit atque 199 una cum Publio Villio Ti.f. Tappulo consulatum gessit. Lentulus proelia minora in Gallia Cisalpina pugnavit. Anno 196 legatus ad regem Antiochum III profectus est[1].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "C. Lentulus, L. [I 36]" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 173.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus II et Gaius Aurelius C.f. Cotta |
Consul 199 a.C.n. cum Publio Villio Ti.f. Tappulo |
Successores: Titus Quinctius Flamininus et Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus |