Jump to content

Lucius Dalla

E Vicipaedia
Wikidata Lucius Dalla
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Martii 1943; Bononia
Obitus: 1 Martii 2012; Montreux
Patria: Italia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Lucio Dalla

Memoria

Sepultura: Certosa di Bologna, Grave of Dalla

Lucius Dalla (Bononiae natus die 4 Martii 1943; repente mortuus infarctu cordis in urbe Helvetica Montreux die 1 Martii 2012) fuit illustris cantor Italicus, qui saepe cantica sibi voce canenda composuit, sed etiam quibusdam musicis instrumentis (exempli gratia saxophono) canere valebat.

Iam patruus eius, Ariodantes Dalla, notus cantor erat. Iuvenis Lucius cum musicae iazensis gregibus (Rheno Dixieland Band, The Flippers) cecinit. Cantoris cursum honorum anno 1964 incepit. Primorum carminum verba etiam a poeta Roberto Roversi scripta sunt, sed postea carmina ipse Lucius Dalla composuit.

Dalla repente infarctu cordis in Helvetiae urbe Montreux die 1 Martii 2012 obiit; inter exsequias eius die 4 Martii 2012 habitas amasius eius, Marcus Alemanno, pulcherrima verba dixit quae omnium audientium animos moverunt. Multi tamen acri iudicio percensuerunt se Dalla et Alemanno numquam manifeste homophylophilos confessos esse.

Inter praeclara carmina eius, nonnulla sunt quae urbi eius natali Bononiae atque hominibus pauperibus dicata sint:

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium Dalla spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!