Lucius Furius Medullinus
Appearance
Lucius Furius Medullinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Furius anno 474 a.C.n. consul creatus est. Eo anno indutiae cum Veientibus in quadraginta annos factae sunt. Furius una cum Aulo Manlio Cn.f. Vulsone collega legem agrariam a tribunis plebis rogatam prohibebat. Itaque anno proximo a Gnaeo Genucio accusatus est. Sed non damnatus est, quod tribunus antea necaus est[1]. Anno sui consulatus et cives Romani numerati sunt: Fuerunt tum 103.000[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 54
- ↑ Dionysius Halicarnessensis IX 36
Antecessores: Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Nautius Sp.f. Rutilus (aut Rufus) |
Consul 474 a.C.n. cum Aulo Manlio Cn.f. Vulsone |
Successores: Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus III et Vopiscus Iulius C.f. Iullus |