Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus
Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Publius Minucius Augurinus, consul anni 492 a.C.n., frater Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus erat, qui anno 457 consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse Lucius anno 458 consul electus est. Eo anni Romani cum Aequis bellum gesserunt et Minucius in monte Algido ab hostibus circumventus est. Itaque Lucius Quinctius Cincinnatus a Gaio Nautio Rutilo collega dictator nominatus Minucium liberavit et consulem deposuit[1]. Anno 450 a.C.n. Minucius decemvir legibus scribundis electus est et iterum ab Aequis victus est, ut Livius rettulit[2]. Anno 440/439 praefectus annonae erat et Spurium Maelium plebeium divitem accusavit, qui inter inopiam frumentum plebi dividebat, quod regnum appeteret[3]. Sunt autem, qui putent Minucium ficticium esse[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita III 25,4-29,6
- ↑ loc. cit. cap. 41,10; 42, 7-10
- ↑ Livius, op.cit. IV 12,8
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 238-239
Antecessores: Quintus Fabius M.f. Vibulanus III, Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (Cossus) |
Consul 458 a.C.n. cum Gaio Nautio Rutilo |
Successores: Gaius Horatius M.f. Pulvillus II, Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus |