Lucius Porcius Cato
Appearance
Lucius Porcius Cato (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 89 a.C.n. in proelio) fuit vir publicus Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Avus eius Gaius Porcius Cato erat, consul anni 114 a.C.n., nepos Marcus Porcius Cato Uticensis clarus.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Cato anno 92 a.C.n. aut antea praetor fuit et anno 90 a.C.n. inter Bellum sociale Etruscos vicit. Anno 89 una cum Gnaeo Pompeio Strabone consul electus est atque Marsos petens necatus est[1].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 3] P. Cato, L." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 158.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Periochae LXXV; Velleius Paterculus, Historia Romana II 16,4. Appianus BC I,217.
Antecessores: Lucius Iulius Caesar et Publius Rutilius Lupus |
Consul 89 a.C.n. cum Gnaeo Pompeio Strabone |
Successores: Lucius Cornelius Sulla et Quintus Pompeius Rufus |