Lucius Thorius Balbus
Appearance
Lucius Thorius Balbus sive Thorianus fuit vir militaris et triumvir monetalis Romanus [1]. Natus est Lanuvii anno incerto, in Hipania, ubi Metelli Pii legatus exercitum ducebat, victus et interfectus 78 a.C.n. a Quinto Sertorio[2].
De Lucio Thorio Balbo cum Regulo comparando haec dixit Cicero:
Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. Is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas, qua non abundaret. Erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus. Cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. Habebat tamen rationem valitudinis: utebatur iis exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne noceret. Cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. Color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.– Cicero, De finibus 2.20.63-64
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Triumvir aere argento auro flando feriundo"
- ↑ Plutarchus, Sertorius XII