Lucius Valerius Maximus Basilius (consul 327)
Lucius Valerius Maximus Basilius (natus circa annum 295, mortuus post annum 335) senator ac vir publicus Romanus tertii et quarti saeculi fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Valerius Maximus Basilius annis 319 - 323 praefectus urbi Romae erat. Primam uxorem duxit Septimiam, filiam Septimii Bassi, praefecti urbi annis 317 - 319. Ex ea filium Lucium Valerium Septimium Bassum habuit, qui postea etiam praefectus urbi nominatus est. Deinde secundam uxorem duxit Vulcaciam, filiam Neratii Iunii Flaviani praefecti urbi anno 311/312 et sororem Gallae, uxoris Flavii Iulii Constantii. E secunda uxore etiam filium nomine Valerium Maximum Basilium habuit, qui annis 361 - 363 etiam praefectus urbi Romae fuit. Filia fuit, quae Rufio Maecio Placido nupsit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Valerius maximus anno 327 consul ordinarius fuit[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 502
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus VII et Flavius Iulius Constantius Caesar |
Consul 327 cum Flavio Constantio |
Successores: Flavius Ianuarinus et Vettius Iustus |