Ludovicus Bernardus Coclers
Ludovicus Bernardus vel Ioannes Baptista Bernardus Coclers (vulgo Louis Bernard seu Jean Baptiste Bernard Coclers; Leodii aut Traiecti Mosae die 5 Maii anno 1741 natus; Leodii die 20 Aprilis anno 1817 mortuus) pictor scalptorque Flandricus fuit.
De vita
[recensere | fontem recensere]Ioannis Baptistae Petri Coclers filius,[1] Leodii principis episcopi pictor,[2] G. J. Coclers et M. L. Coclers frater atque Bernardi e Gulielmi Coclers pater, refector clarus fuit, sed etiam artifex operumque mercator.[1] Primum patris discipulus fuit,[3][2] et postea Romae studuit ab anno 1759 usque ad 1762.[4][1][2] In urbibus Leodio, Traiecto Mosae, Ulpia Noviomago Batavorum, Lugduno Batavorum (ab anno 1771 usque ad 1780 et anno 1787), Dordraci (1783), Lutetiae (1787-1789 et 1798) Amstelodamique (1789-1815) versatus est.[1][2]
Praecipue effigies creavit et generis argumenta, figurae interioraque expressit[1] etiam cum parvae misurae picturis.[5] Opera eius a Francisco et Dirck Hals atque Hadriano de Ostade, quorum sectator putari potest, adductae sunt[1], sed Gabrielis Metsu, Godefridi Schalcken, Francisci de Mieris[6][2] et Gerardi Dou picturis animum quoque concitavit.[7] Ut scalptor, rationibus miscellaneis usus est.[8] Pingendi forma eius comparari potest cum Thomae Worlidge illa.[8]
Bernardus Coclers, Maria Lambertine Coclers, Leonardus Defrance et Henricus Hoogers discipuli eius fuerunt[1].
Ludovicus Bernardus Coclers quoque operum colligens fuit atque collectiones eius venditae sunt anno 1789 annoque 1816[1].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Eius, filii patrisque effigies, delineatio, 214 × 276 cm, 1780, Rijksmuseum, Amstelodami[9]
- Johannis Bernardi Bicker effigies, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 44,5 × 36 cm, 1776, Amsterdams Historisch Museum, Amstelodami
- Mater cum filio, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 36,5 x 30 cm, 1794, Rijksmuseum, Amstelodami[10]
- Napolei Pii VIIque effigies, delineatio, 1805 fere, Rijksmuseum, Amstelodami[11]
- Senex phaselos coquinans, chalcographia, 1780, Rijksmuseum, Amstelodami[12]
- Malle Babbe, chalcographia[13]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ Bryan et Stanley 1849.
- ↑ Bryan et Stanley 1849.
- ↑ Bryan et Stanley 1849.
- ↑ Bryan et Stanley 1849.
- ↑ Bryan et Stanley 1849.
- ↑ 8.0 8.1 A History of Engraving & Etching From the 15th Century to the Year 1914
- ↑ Eius, filii patrisque effigies - Communia
- ↑ Mater cum filio - Communia
- ↑ Napolei Pii VIIque effigies - Communia
- ↑ Senex phaselos coquinans - Communia
- ↑ Malle Babbe - Communia
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Louis Bernard Coclers". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1874). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.III°. Harlemo. pp. 547
- Michael Bryan; George Stanley (1849). H.G.Bohn. ed. A biographical and critical dictionary of painters and engravers. vol. II°. Londinio. pp. 173-174
- Arthur Mayger Hind (1963). Dover Publications. ed. A History of Engraving & Etching From the 15th Century to the Year 1914. Novo Eboraco. pp. 246. ISBN ISBN 0-486-20954-7
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Bernardum Coclers spectant. |