Ludovicus Fredericus Cellarius
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Ludovicus Fridericus Cellarius, vulgo Ludwig Friedrich Keller (natus Quittelsdorf in vico prope Albimontium die 25 Novembris 1745; mortuus Rudolphopoli die 22 Maii 1818), fuit theologus Germanicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Cum gymnasium Rudolphopolitanum frequentavisset in Universitate Ienensi studens factus est. Magistratu laureatus anno 1776, Wittenbergam petivit tamquam adiunctus in ordine philosophico universitaria. Die 19 Maii eiusdem anni, baccalaureatum theologicum nactus praelectiones philosophicas theologicasque habere coepit.
Anno autem 1777, eum diaconum Rudolphopolim vocaverunt ubi varia servitia implebat usque inaugurationem tamquam superintendens generalis (anno 1810) et seminarii theologici inspector. Notus factus est quoniam societatem contemporaneam omnibus in rebus attente observabat et commentariis donavit; scripta tam theologica quam philosophica quoque magni aestimabantur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bernhard Anemüller: "Cellarius, Ludw. Friedr.", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 4 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1876), p. 81 f.