Jump to content

Lustricus Bruttianus

E Vicipaedia

...tius Lustricus Bruttianus (natus saeculo 1, mortuus saeculo 2) senator Romanus erat.

Anno 108 Lusticus cum Quinto Pompeio Falcone consul suffectus creatus est. Praeterea nuntium habemus de senatore, die quo Gaius Plinius Caecilius Secundus epistula[1] rettulit:

"Lustricius Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit. Atticinus flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret. Recepta cognitio est; fui in consilio. Egit uterque pro se, egit autem carptim et 'kata kephalaion', quo genere veritas statim ostenditur. Protulit Bruttianus testamentum suum, quod Atticini manu scriptum esse dicebat; hoc enim et arcana familiaritas et querendi de eo, quem sic amasset, necessitas indicabatur. Enumeravit crimina foeda manifesta; quae ille cum diluere non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum accusat sceleratus probaretur. Corrupto enim scribae servo interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur adversus amicum crimine suo. Fecit pulcherrime Caesar: non enim de Bruttiano, sed statim de Atticino perrogavit. Damnatus et in insulam relegatus; Bruttiano iustissimum integritatis testimonium redditum, quem quidem etiam constantiae gloria secuta est. Nam defensus expeditissime accusavit vehementer, nec minus acer quam bonus et sincerus apparuit."


Quam provinciam Lustricus administraverit, nescimus.

  1. Plinius VI 22, 2-6