Jump to content

Lyra

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Pro lyrae constellatione, vide Lyram.
Photographema mulieris anni 1913 quae sicut Sirena lyram psallat.

Lyra (Graece λύρα) est chordophonum septem vel decem nervis intentis praeditum, quod signum Apollinis, dei Graeco-Romani, ac poetarum fuit. Est species harpae.

Secundum hymnum homericum in Hermam, Hermes primam lyram fecit ex carapace testudinis et cornubus bovis. Cui cum bovem Apollinis furatus esset, ille deus iratissimus fit. Hermes ergo ei lyram dedit.

Primigeniae lyrae constructio sic narratur apud Homerum[1]:

Fixit autem ad certam mensuram sectas arundines calami,
Perforans per dorsa testudinis dura pelli loricatae.
Circa autem pellem bovis duxit perite,
Ac cubitos imposuit, jugum autem aptavit ambobus:
Septem autem concordes ovium extendit chordas.

Hoc genus lyrae chelys (χέλυς) nominatur, vocabulum Graecum quod et animal testudinem et instrumentum musicum ex ea factum significat.[2]

Lyra AnglisAnglica e tumulo apud Sutton Hoo.
Duae lyrae ex Ur.

Lyrae in variis culturis per totum orbem terrarum inveniuntur: Angliae apud Sutton Hoo, Ur millennio secundo, necnon Graeciae.

Graeci antiqui plures lyrarum formas fecerunt: βάρβιτος (sc. "barbitus," postea βάρβιτον, "barbitum") est maximus, κιθάρα (sc. "cithara") est minor.

  1. Homerus, “Hymnus in Hermam” vv. 47-51, Homeri opera omnia ex recensione, et cum notis, Jo. Aug. Ernesti, volumen quintum complectens himnos, epigrammata, fragmenta. Glasguae: Andreas Duncan, 1814, p.38.
  2. "Chelys", Totius latinitatis lexicon opera et studio Aegidii Forcellini lucubratum etc., tomus secundus, Prati: typis Aldinianis, 1879, p. 178.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bundrick, Sheramy D. Music and Image in Classical Athens. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2005. ISBN 978-0521848060.
  • Hagel, Stefan. Ancient Greek Music: A New Technical History. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2010. ISBN 978-0521517645.
  • West, M. L. Ancient Greek Music. Oxonii: Oxford University Press, 1994. ISBN 978-0198149750.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad lyras spectant.