Mahometus (nomen)
Mahometus seu Mahumetus, Machometus, Mahometes (-is, masc.),[1][2] vel Maometus[3] et multae aliae huius nominis variationes Lingua Latina sunt in usu pro nomine Arabico محمد muḥammad, quod plerumque praenomen adhibetur. Homo notissimus huius nominis est propheta islamicus Mahometus. Variantibus inclusis Mahometus nomen in orbe terrarum maxime diffusum habetur.
Significatio
[recensere | fontem recensere]Mahometus Lingua Arabica orta laudatus sive benedictus significat. Nomen a radice حمد (ḥamida = laudare, bendicere) deductum est aeque ac alia nomina Arabica sicut Ahmad, Hamid vel Mahmud. Nomen saepe etiam "Mediator inter deum hominesque" vertitur.
Aliae linguae
[recensere | fontem recensere]Transcriptio e Lingua Persica est Mohammad (IPA: mohæm.mæd). Forma nominis in Lingua Turcica est Mehmed sive Mehmet et Muhammet (etiam Muhammed). Prius multis in linguis Europaeis forma Mohamet in usu erat, cuius t-finale linguae Turcicae debetur, cui linguae est obduratio sonorum finalium. Haec forma nominis etiam his diebus in Lingua Francogallica pervulgata est, forma tritissima Italica Maometto aeque ac forma Hispanica Mahoma vel Lusitana Maomé etiam ab hac forma originem repetunt. In regionibus olim Unionis Sovieticae forma Magomet est praenomen frequens Musulmanorum. Variatio africana est praenomen Momodou, in Gambia usitatum.
Homines noti huius nominis
[recensere | fontem recensere]- Mahometus (ca. 570–632), conditor religionis Islamicae
Moderatores gentium sive civitatum
[recensere | fontem recensere]- Aegyptus:
- Mahometus Husni Mubarak (natus 1928), ab anno 1981 Aegypti Praeses
- Afgania:
- Mahometus Zahir Shah (1914-2007), ultimus rex Afganiae
- Algeria:
- Mahometus Boudiaf (1919-1992), a mense Februario 1992 usque ad mortem (mense Iunio) Algeri praeses
- Imperium Ottomanicum:
- Mahometus I (1403-1421)
- Mahometus II (Victor) (1451-1481)
- Mahometus III (1595-1603)
- Marocum:
- Mahometus V (Marocum) (1909-1961), ab anno 1927 sultanus et ab anno 1957 Maroci rex
- Mahometus VI (Marocum) (natus 1963), ab anno 1999 Maroci rex
- Mauritania:
- Mahometus Mahmoud Ould Louly (natus 1943), 1979-1980 praeses Mauritaniae
- Mahometus Khouna Ould Haidalla (natus 1940), 1980-1984 praeses Mauritaniae
- Ely Ould Mahometus Vall (natus 1953), 2005-2007 praeses Mauritaniae
- Sidi Mahometus Ould Cheikh Abdallahi (natus 1938), 2007-2008 praeses Mauritaniae
- Mahometus Ould Abdel Aziz (natus 1956), ab anno 2008 praeses Mauritaniae
- Persia sive Irania:
- Mahometus Mossadeq (1882-1967), Iraniae primus minister
- Mahometus Reza Pahlavi (1941-1979), postremus imperator Persiae (Iraniae)
Alii homines
[recensere | fontem recensere]- Mahometus Ali (natus 1942), pugil Americanus
- Mahometus Ali Ağca (natus 1958), homo Turcicus qui 1981 papam Ioannem Paulum II vulneravit
- Mahometus Muradus Ildan (natus 1965), est scriptor linguae Turcicae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Mahometes
- ↑ Dantis Alligherii, Divina Comoedia (1321). Hexametris latinis reddita. Ab. Abbate Dalla PiaZZA. Vicentino. Praefatus est et vitam piazzae. Adiecit. Carolus Witti. Lipsiae: 1845, sumptibus Ioannis Ambrosii Barth; Franciscus Petrarca, Invective Contra Medicum (1355). Edizioni Di Storia Litteratura. Roma, 1978, p. 15.