Maithrīpāla Sirisena
Maithrīpāla Sirisena, litteris Singhalensibus මෛත්රිපාල සිරිසේන, Tamulicis மைத்திரிபால சிறிசேன (die 3 Septembris 1951 natus) est politicus Srilancae qui comitiis diei 8 Ianuarii 2015 praeses patriae electus est.
Maithrīpāla Sirisena iuxta Polonnaruwam metropolim antiquam natus est, filius veterani Alberti Sirisena cui ab exercitu decedenti ibi fundus octo fere iugerum datus est. Iuvenis igitur lecturas de agricultura secutus est apud Scholam Agriculturae Srilankensem in oppido Kundasale. Anno 1971 inter rerum novarum moventes Motus Liberationis Popularis communistici in carcerem missus est. Mox Moscuam petivit ubi in Instituto Litterarum Maximi Gorkij anno 1980 diploma scientiarum politicarum nactus est. Domum reditus, cum Factione Libertatis Srilankensi socialisticae iunctus, ad Parlamentum Srilankense anno 1989 electus est. Minister evolutionis, irrigationis, agriculturae annis 1997-2001, 2004-2005, 2007-2010, minister valetudinis annis 2010-2014 meruit. Secretarius generalis est factionis suae ab anno 2001.
Die 9 Ianuarii 2015 nuntiatus est Maithrīpāla Sirisena praesidem Taprobanae electum esse, antecessore Mahendra Rājapakṣe comitiis ante diem habitis devicto.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Jason Burke, "Sri Lanka election result: Who is new President Maithripala Sirisena?" in The Guardian (9 Ianuarii 2015)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Gulielmus Gopallavā 1972 • Iunius Ricardus Jayavārdanā 1978 • Raṇasiṅghe Premadāsā 1989 • Dinagiri Bāṇḍā Vijetunge 1993 • Candrikā Kumāratunge 1994 • Mahendra Rājapakṣe 2005 • Maithrīpāla Sirisena 2015 • Gotābaya Rājapakṣe 2019 • Ranil Vikramasiṅghe 2022 Capsae cognatae: Primi ministri Srilancae | |