Malum Discordiae
Malum Discordiae (Graece μῆλον τῆς Ἔριδος) in mythologia Graeca est malum aureum quod Eris[1] dea inter epulas deorum Peleos Thetidisque nuptiarum pro praemio pulchritudinis iactat, altercationem vanitatis causa inter Heram, Athenam, Aphroditenque excitans, quae contentio bellum Troianum demum movet.[2] Qua pro causa, locutio malum discordiae vulgo significat nucleum vel animum argumenti, aut parvam rem quae disputationem vel altercationem ampliare potest.[3]
In cultura hodierna
[recensere | fontem recensere]Eixample in districtu Barcinonae est vicus qui malum discordiae (Hispanice La manzana de la discordia; Catalanice L'illa de la discòrdia) vulgo appellatur.[4] Quod nomen quattuor interpretationes architecturae modernisticae attingit: Casa Batlló Antonii Gaudí, Casa Lleó Morera Ludovici Domènech i Montaner, Casa Amatller Iosephi Puig i Cadafalch, Casa Mulleras Henrici Sagnier.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Graece Ἔρις 'iurgium, discordia, contentio'.
- ↑ Apollodorus, The Library Epitome, capitulum E.3.2, conv. J. G. Frazer apud Propositum Theoi.
- ↑ Gall et Gall 2006: 16.
- ↑ Vocabulum manzana 'malum' et 'vicum' Hispanice significat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gall, Timothy L., et Susan B. Gall. 2006. The Lincoln library of Greek & Roman mythology. Lincoln Library Press. ISBN 978-0-912168-21-0.
- Hyginus. Capitulum 92. Fabulae, conv. Mary Grant. Propositum Theoi.
- Lucianus. The Judgement of Paris. Dialogues of the Gods. Conv. H. W. & F. G. Fowler. [http://www.theoi.com/Text/LucianDialoguesGods1.html#0 Propositum Theoi.
- Schweller, Randall L. 2014. Maxwell's Demon and the Golden Apple: Global Discord in the New Millennium. JHU Press. ISBN 978-1-4214-1278-8. Google Books.