Manius Manilius Nepos
Manius Manilius Nepos (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n.) vir publicus atque iuris peritus Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 155 vel 154 a.C.n. praetor in Hispania ulteriore contra Lusitanos certans cladem accepit[1]. Nihilominus anno 149 una cum Lucio Marcio Censorino consul creatus est. Tertio bello Punico Marcius classi praefectus est, Manilius collega milites duxit.[2] Iussu senatus dolo perfido erga Carthaginienses usi sunt : pueros nobiles obsides et classem omniaque arma Romanis ut traderent eis persuaserunt antequam de veris condicionibus pacis eos certiores facerent : ipsam urbem Carthaginem delendam esse ita ut incolis aliam urbem non minus quinquaginta milibus a mari distantem aedificare liceret[3]. Poeni quamvis de salute desperarent tamen indignantes recusaverunt et bellum maluerunt[4]. Cum autem Romani inermem urbem oppugnare voluerunt, contra spem omnium repulsi sunt[5]. Paulo post Manilius imprudenter infeliciterque cum duce Poenorum Hasdrubale in regione montuosa conflixit ac, nisi tribunus militum Scipio Aemilianus consilio et fortitudine sua rem restituisset, salvum exercitum reducere non potuisset[6]. Dux belli imperitus enim fuisse nec ullam rem publicam postea gessisse videtur. Sed Marcus Tullius Cicero in dialogo de re publica disserenti eum anno 129 a.C.n. adhuc vivere testatur.[7]
Iuris peritus et orator
[recensere | fontem recensere]Fuit praeterea clarus orator[8] et saepe de quaestionibus iuris consultatus est[9]. Varia scripta de iure composuit[10] atque leges venalium vendendorum.[11]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Wilhelm Kierdorf, "[I 3] M., M'" in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 817–818.
Antecessores: Titus Quinctius Flamininus et Manius Acilius Balbus |
Consul 149 a.C.n. cum Lucio Marcio Censorino |
Successores: Spurius Postumius Albinus Magnus et Lucius Calpurnius Piso Caesoninus |