Manuscripta Pnacotica
Haec est pagina de Cthulhui Mythis. Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft. |
Manuscripta vel fragmenta Pnacotica[1] sunt libri ficticii artis magicae, de quibus Huardus Philippius Lovecraft, scriptor Americanus, in 11 fabulis suis[2] mentionem facit, quae attinent ad Cthulhu Mythos.
De etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen horum librorum originem ducit a "Pnacoto", oppido antiquissimo, quem incoluit magna gens Yithia. Ibi etiam erat bibliotheca quae Manuscripta Pnacotica continebat.
De historia
[recensere | fontem recensere]Fertur hos libros scriptos fuisse ante adventum hominum atque esse mucidos et «antiquiores quam ut fas sit eos legere»[1].
Zoogus quidam dixit Ultharae «adhuc superesse novissimum exemplar incredibiliter antiquorum manuscriptorum Pnacoticorum ab hominibus vigilibus exaratorum in regnis borealibus oblivione contritis»[1]. Insuper ait «manuscripta illa multa de diis referre»[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]Fabulae Lovecraft
[recensere | fontem recensere]- "At the Mountains of Madness"
- "The Dream-Quest of Unknown Kadath"
- "The Other Gods"
- "The Shadow Out of Time"