Jump to content

Marcus Ambivulus

E Vicipaedia
Nummus Iudaicus aeneus tempore Ambivuli praefecti signatus.

Marcus Ambivulus[1] fuit eques Romanus qui inter 9 et 12 praefectus Iudaeae et Samariae fuit. Coponio successit et provinciam proficiscens Annio Rufo tradidit.

De praefectura

[recensere | fontem recensere]

Inscriptio Caesareae reperta et ad Pontium Pilatum spectans indicat verum titulum praesidum Iudaeae 'praefectum' tum fuisse, potius quam procuratorem ut credebatur e vocabulo Graeco epitropos a Flavio Iosepho et aliis auctoribus negligenter adhibito (nam inscriptionibus publicis mentiri non licet). Procuratores nominati sunt postea a Claudio imperatore, quia praecipuum munus eorum ad reditus fiscales pertinebat. Penes praefectos erant iudicia capitalia et nonnullis equitibus et peditibus imperabant sed legatis Syriae subiacebant quibus legiones erant.

Ambivulo praefecto obiit Salome, soror Herodis Magni, cui frater testamento urbes nonnullas et agros dederat, quae omnia Salome Liviae relinquebat ː ita Iudaea tota administrationi Romanae subiecta erat.

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
  • E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4
  1. Forma nominis incerta quae coniecturis philologorum varie restituta est (Ambivius, Ambibulus...)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

De nummis procuratorum Iudaeae apud Jewish virtual library