Marcus Apponius Saturninus
Appearance
Marcus Apponius Saturninus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Patria eius Baetica, pater Marcus Apponius Saturninus erat. Anno 57 ad usque 66 aut diutius frater Arvalis, consul suffectus Nerone regnante, sed incerto anno erat. Anno 68/69 legatus Augusti pro praetore Moesiae factus est, ubi ob victos Roxolanos ornamenta triumphalia ab Othone imperatore accepit[1]. Bello civili Vitellio primo favebat, deinde ad Vespasianum transiit[2]. De ea re cum Lucio Tettio Iuliano legato Legionis VII Claudiae acriter iurgabat atque eum etiam necare in animo habebat. Fuit proconsul Asiae vel Nerone imperatore vel post annum 73[3].