Marcus Eugenicus
Marcus Eugenicus sive Marcus Ephesinus (Graece Μάρκος ὁ Εὐγενικός; natus anno 1391 vel 92 Constantinopoli; mortuus die 23 Iunii anno 1444) fuit Metropolita Ephesinus. In Ecclesiis Orthodoxis sanctus colitur.
Manuel vel Manuil baptizatus est. Pater suus, Georgius Eugenicus, fuit diaconus, saccelarius Sophiae aedis et professor ludi ingenuarum litterarum Constantinopoli. Mater sua Maria fuit filia noti medici Constantinopoli. Frater suus Ioannes vitam eius fideliter transcripsit.
Eruditio sua magna ex parte a patre suo obtinuit. Post mortem patris, Marcus natus 13 annos, studebat arti rhetoricae apud Ioannem Chortasmenum, dogmaticae apud Macarium Macrem (1383/91–1431) et philosophiae apud Georgium Gemistum. Natus 24 annos magister ludi ingenuarum litterarum promulgatus est.
Praeterea ludum ipse fundavit. Inter discipulos suos fuerunt Gennadius II et Theodorus Agallianus.
Anno 1418 in coetum monachorum receptus est in insula Antigone (?) in mare Proponti meridiana urbis Chalcedonis. Populationum Turcarum causa ivit post duos annos ad monasterium sancti Georgii, ubi 17 annos mansuit et magnam partem operum suorum scripsit.
Anno 1437 Metropolita Ephesinus creatus est et paulo praeterea vicarius Patriarchae Iosephi secundi pro Concilio Basiliensi designatus est, quo profectus est die 24 Novembris cum ceteris hierarchis Graecis. Coniunctio Ecclesiae Romanae cum Ecclesia Orthodoxa propositum Concilii fuit. Marcus fuit adversarius maximus coniunctionis et postremo negavit subscriptionem sui nominis. Acri subtilique ingenio et iudicio percensuit imprimis accipere doctrinam Catholicam de purgatorio, de indulgentia et de quaestione de filioque.
Populationum “Latinorum” tempore quartae expeditionis sacrae causa negatio sua coniunctionis cum Ecclesia Romana eum gratiosum apud populum fecit. Coniunctionem nationum Christianarum nolentes etiam Turcae favebant Marco Constantinopoli capta.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Georgios Fatouros, "MARKOS EUGENIKOS" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 5 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-043-3) , columnae 847–850 (Theodisce)
- Hagiographia (Theodisce)
- Bibliographia