Jump to content

Marcus Fabius K.f. Vibulanus

E Vicipaedia

Marcus Fabius K.f. Vibulanus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 477 a.C.n.) senator Romanus saeculi 5 a.C.n. fuit.

Marcus Fabius filius cuiusdam Kaesonis senatoris e gente Fabia fuit. Fratres eius Kaeso Fabius K.f. Vibulanus, consul annorum 484, 481, 479 et Quintus (consul annis 485 et 482) fuerunt. Ipse filium Quintum Fabium Vibulanum habuit, qui annis 467, 465 atque 459 consul erat[1]..

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Marcus annis 483 et 480 consul rei publicae Romanae erat. Primo consul anno 483 cum collega Lucio Valerio Potito contra voluntatem tribuni plebis Gaii Maenii extra pomerium milites conscripsit[2] et tum contra Veientes et Volscos certavit[3]. Consul iterum - nunc cum Gnaeo Manlio P.f. Cincinnato creatus anno 480 a.C.n. iterum bellum Veiis et Volscis intulit et eos vicit. Quod autem et frater Quintus et consul collega tum cecidissent, triumphum ei senatu tributum agere non voluit[4]. Anno 477 cum aliis e gente sua pugna apud flumen Cremeram facta a Veiientibus insidiis necatus est[5].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 375
  2. Titus Livius II 42,7
  3. Titus Livius II 42,7-11
  4. Titus Livius II 43,11 - 47,12
  5. Diodorus Siculus XI 53,6


Antecessores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (Mamercus) et Kaeso Fabius K.f. Vibulanus
Consul
483 a.C.n.
cum
Lucio Valerio M.f. Potito (Poplicola)
Successores:
Quintus Fabius K.f. Vibulanus II et Gaius Iulius C.f. Iullus
Antecessores:
Kaeso Fabius K.f. Vibulanus II et Spurius Furius Fusus (Fusius)
Consul
480 a.C.n.
cum
Gnaeo Manlio P.f. Cincinnato
Successores:
Kaeso Fabius K.f. Vibulanus III et Titus Verginius Opet.f. Tricostus Rutilus