Marcus Iuventius Thalna
Appearance
Marcus Iuventius Thalna (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 162 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Thalna anno 170 a.C.n. tribunus plebis Gaium Lucretium ex praetore propter crimina in socios Graecos accusavit. Anno 167 praetor urbanus bellum contra Rhodum instigabat, quod autem intercessione tribunum plebis interdictum est. Anno 163 una cum Tiberio Sempronio Graccho consulatum adeptus est - unus e tota gente Iuventia. Ei bellum contra incolas Corsicae insulae traditum est, quos celeriter suppressit. Cum audiret senatum sibi idcirco supplicationem tribuere, subito mortuus est[1].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Petrus C. Nadig, "[I 6] I. Thalna, M." in Der Neue Pauly vol. 6 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01476-2) col. 116.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Valerius Maximus, Factorum et dictorum memorabilium libri IX 12,3; Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia III 192 seqq.
Antecessores: Aulus Manlius Torquatus et Quintus Cassius Longinus |
Consul 163 a.C.n. cum Tiberio Sempronio Graccho |
Successores: Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus |