Marcus Peducaeus Plautius Quintillus
Appearance
Marcus Peducaeus Plautius Quintillus (natus ante annum 145; mortuus est post annum 197) senator Romanus secundo saeculo exeunte fuit. Pater eius Plautius Quintillus anno 159 consul ordinarius fuit, sed a Peducaeo quodam adoptatus est. Fadillam, filiam Marci Aurelii in matrimonium duxit. Anno 177 cum Commodo Caesare consul ordinarius creatus est. Anno 193, post mortem Commodi et Pertinacis] imperatorum contra Didium Iulianum Augustum dixit, qui legationem ad Septimium Severum de deditione mittere in voluit. Nonnullis annis post, circa annum 205 a Septimio Severo coactus est, ut sibi mortem conscisceret[1], quod a delatoribus coniurationis accusatus erat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cassius Dio, Res Gestae LXXVII 7,3-5. Confer: Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 1117
Antecessores: Titus Pomponius Proculus Vitrasius Pollio II et Marcus Flavius Aper |
Consul 177 cum Lucio Aurelio Commodo Caesare |
Successores: Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus et Decimus Velius Rufus Iulianus |