Jump to content

Mardonius

E Vicipaedia

Mardonius (Persice: Mrdunya) -mortuus 479 a.C.n.- fuit dux Persicus. Filius Gobryae et maritus Artazostrae, filiae regis Darii I[1], ad homines illustrissimos aulae Persicae pertinuit. Plataeensi pugna periit[2].

Quia filius sororis et Gobryae, unius e septem qui magum imperium usurpantem everterant, atque mox etiam suus gener erat, Darius Mardonio adhuc adulescenti anno 492 a.C.n. exercitum et classem tradidit quibus per Thraciam et Macedoniam usque in Graeciam pergeret atque de Eretriis et Atheniensibus qui Ionibus auxilia miserant poenas sumeret. Sed classis cum montem Atho circumnavigaret tempestate suborta fracta est et Bryges, gens Thracia, Persas adorti exercitui impedimento fuerunt. Bryges quidem subegit Mardonius sed postea re infecta in Asiam rediit. Quam ob rem male gestam anno 490 a.C.n. Darius novos duces exercitui praeposuit quem per insulas in Graeciam misit ː Datim et Artaphrenem[3]. Secundum Herodotum Mardonius tum cum oram Ioniae navibus legeret tyrannos e civitatibus removit et civibus res publicas reddidit eorum favorem ut captaret. Dario mortuo fautor belli adversus liberam Graeciam Artabano sese opposuit et impetravit ut Xerxes novam expeditionem in Europam duceret[4]. Post cladem Salaminiam, cum Xerxes in Asiam rediret, exercitum 300 000 hominum sibi poposcit quo bellum in continenti pergeret. Atticam vastavit postquam Athenienses suam societatem adversus Lacedaemonios et Peloponnesiacos repulerunt. Mox tamen in Boeotia ad Plataeas victus est a Pausania.

  1. Erato 43
  2. Herodotus, Calliope 63-64
  3. Erato 43-45.
  4. Polyhymnia 10sqq.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!