Marius (crater)
Appearance
Marius est crater lunaris in oceano Procellarum patens, coordinatis 11.9°N 50.8°W. Ad honorem astronomi Germani Simonis Marii nominatus est.
Crateres minores fere quattuor et viginti eo circumiacent, qui nominibus ab "Marius A" ad "Marius Y" distinguuntur. Colles ad septentrionem et occidentem versus eminentes, origine ut videtur vulcanico, nomine informali Marius Hills ("colles Marius") nuncupantur. Vallis cui nomen est rima Marius inter crateres vagat. In eadem regione foramen videtur quod ostium esse censetur cavernae vulcanicae 50 chiliometris longae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- J. Haruyama et al., "Detection of Lunar Lava Tubes by Lunar Radar Sounder Onboard Selene (Kaguya)" in Lunar and Planetary Science vol. 48 (2017)
- T. Kaku et al., "Detection of intact lava tubes at Marius Hills on the Moon by SELENE (Kaguya) Lunar Radar Sounder" in Geophysical Research Letters (17 Octobris 2017)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium spectant (Marius (crater), Marius (crater), Rima Marius). |
Data astronomica: "3715" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature. |
- Kayla Zacharias, "Potential human habitat located on the moon" (18 Octobris 2017) apud Phys.org
- "Marius" apud The Moon-Wiki