Jump to content

Marmota olympus

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Ordo : Rodentia 
Familia : Sciuridae 
Genus : Marmota 
Subgenus : Petromarmota 
Species : M. olympus 
Marmota olympus 
(Merriam, 1898)  
Conservationis status
Synonyma
Arctomys olympus Merriam, 1898
Territorium
Distributio Marmotae olympi

Marmota olympus (vulgo Olympic marmot) est rodens familiae Sciuridarum quod medias altitudines paeninsulae Olympicae civitatis Vasingtoniae Civitatum Foederatarum habitat. Proximi cognati eius sunt Marmota caligata et Marmota vancouverensis. Marmota olympus anno 2009 publicum mammale Vasingtoniae endemicum declarata est.

Haec marmota, tam magna quam feles domesticus, pondo chiliogrammata octo aestate pendit. Maximum omnium marmotarum dimorphismum sexualem monstrat: mares, media habita ratione, 23% plus quam feminae pendunt. Marmota olympus capite lato, oculis aurisque parvis, cruribus brevibus, caudâ crinitâ et longâ agnoscitur, atque unguibus acutis et rotundis, quibus cuniculos facit. Color velleris tempore anni et aetate commutatur, sed vellus marmotae adultae, maiore parte anni, ubique est fuscus cum maculis albis.

Praecipue varias plantas pratenses edit, ut gramina sicca, quibus etiam stragulis in cuniculo utitur. Eam varia mammalia avesque venantur, sed hodie principalis eius praedator est coiotes. In Indice rubro IUCN Marmota olympus species vigens existimatur, custoditur autem in Saepto nationali Olympico, quod maximam partem habitationis marmotae comprehendit.

  1. IUCN

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks
Vide "Marmotam olympum" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marmotam olympum spectant.