Jump to content

Masʿūd Barzānī

E Vicipaedia
Wikidata Masʿūd Barzānī
Res apud Vicidata repertae:
Masʿūd Barzānī: imago
Masʿūd Barzānī: imago
Nativitas: 16 Augusti 1946; Mahabad
Patria: Iraca

Familia

Genitores: Mustafa Barzani;
Proles: Masrūr Bārzānī

Masʿūd Barzānī, litteris Arabicis مەسعوود بارزانی (Mahābād(en) in urbe Iraniae natus die 16 Augusti 1946) est politicus Carduchiae.

Eodem anno, quo ibi natus est, brevissimo temporis spatio sub tutela Sovietica res publica Mahabadensis Carduchorum floruit, cui pater Muṣṭafā al-Bārzānī (urbis Barzān(en) nativus) minister a munitione duxque exercituum merebat. Deinde sub illis bellis civilibus educatus est in Carduchia Iracensi e quibus autonomia huius regionis anno 1970 evenit. Patre anno 1979 mortuo, ipse dux factionis ab anno fere 1992 in rebus politicis egit. Inter praesides consilii regentis Iracensis sub tutela Americana anno 2004 meruit. Mox praeses Carduchiae Iracensis electus a die 14 Iunii 2005 usque in 1 Novembris 2017 functus est.

Filius eius Masrūr Bārzānī est et ipse politicus Carduchiae Iracensis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Masʿūd Barzānī spectant.