Jump to content

Matthias Zellius

E Vicipaedia
Wikidata Matthias Zellius
Res apud Vicidata repertae:
Matthias Zellius: imago
Matthias Zellius: imago
Nativitas: 21 Septembris 1477; Caesaris Mons
Obitus: 8 Ianuarii 1548; Argentoratum
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Cimetière Saint-Urbain de Strasbourg

Matthias Zellius Caesarispergius[1] (natus Matthäus Zell die 21 Septembris 1477 Caesaris Monte, mortuus die 9 Ianuarii 1548 Argentorati) fuit Lutheranus reformator et theologus Alsatianus.

Viticolae filius universitates Moguntiaci, Erfordiae et Friburgi frequentavit. Tunc Ioannes Geylerus Caesarisbergius compatriota eum valde moverat. Mox ipse Friburgi in facultatibus artium theologiaeque praelegebat, cui etiam Urbanus Rhegius discipulus fuit. Anno 1518 praedicator cathedralis Argentorati promotus post tres annos doctrinam Lutheranam fallentem spargebat. Cum ambonem doctoris, qui dicebatur, ascendere non licet populus ei lectorinum privatum erexit. In biblicis explicandis inspiratonem Lutheranam cum deliberatione propria feliciter miscebat. Quoniam haereseos accusatus est opusculum Christliche Verantwortung exaravit, quod primum opus reformatorium Alsatiae habetur. Actiones tales demarchio denuntiatae sunt, quod talia minoris aestimabat. Zellius, postquam Bucero benedicente die 3 Decembris 1523 Catharinam Schütz in matrimonium duxit, coram publico fidem novam patefecit. Quamquam Bucerus, Wolfgangus Capito et Casparus Hedio in theologicis plura efficiebant et argutius disputabant, Zellius semper praedicator maxime popularis mansit. A rebus theologicis nimis acutis et politica abstinere maluit.

Collegae saepe haud intellexerunt simplicitatem eius ad praxim tantummodo spectantem, quippe qui parochiae et animarum curam puram agere vellet. Tam magno animo fuit, ut Casparum Schwenckfeld et alios homines paulo devios domi suae sartos et tectos servaret. Commercium spiritale fraternum cum Helvetiis a Lutheranis aberrantibus numquam interrupit iste vir, Lutheri venerator maximus. Reformationis principem anno 1538 Wittenbergae visitavit: in scribenda Formula Concordiae Lutheri et Buceri autem non implicatus erat. Ei in animo erant reformationes in Germania meridiana assequendae.

Insuper ei cordi erat instructio et educatio christianae. Catechismum pepigit annis 1534 et 1536: iuventuti opus Kurtze schriftliche Erklärung für die Kinder und angohnden, compendium fidei christianae, donavit. Adulescentes cum uxore Catharina amabiliter inspiciebat, adiuvabat, promovebat. Dolor funebris post decessum in omnibus christifidelibus Argentorati magnus fuisse fertur. Nepos eius Henricus Zell autem, geographus Borussicus anulos matrimoniales Matthaei et Catharinae conservavit.[2]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Realenzyklopädie für protestantische Theologie und Kirche, tomus 21, p. 650
  • T. W. Röhricht: Matthäus Zell. In: Mitteilungen aus der Geschichte der evangelischen Kirche des Elsasses 3, 1855, p. 84–154.
  • Johann Wilhelm Baum: Capito und Butzer. Straßburgs Reformatoren. Nach ihrem handschriftlichen Briefschatze, ihren gedruckten Schriften und anderen gleichzeitigen Quellen dargestellt. Friderichs, Ebernfeld 1860, p. 195ss.
  • Michel Weyer: L'Apologie chrétienne du réformateur strasbourgeois Matthieu Zell (Christliche Verantwortung, 1523) . Dissertatio nondum prelo mendata, Argentorati 1981
  • Michel Weyer: Martin Bucer et les Zell: Une solidarité critique. In: Christian Krieger, Marc Lienhard (ed.): Martin Bucer and Sixteenth Century Europe. Actes du colloque de Strasbourg (28–31 août 1991) . Leiden-New York-Köln 1993, p. 275–295.
  • Konrad Fuchs, "Zell, Matthäus" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 14 (Herzberg, 1998. ISBN 3-88309-073-5) , columnae 383–385 (Theodisce)
  • Michel Weyer: Zell, Matthieu. In: Nouveau dictionnaire de biographie alsacienne. Fasciculum 41, 2003, p. 4352ss.
  1. https://www.numistral.fr/ark:/12148/btv1b10209251k.item
  2. Elsie Anne McKee: Katharina Schütz Zell. Bd. 1: The life and thought of a sixteenth-century reformer. Brill, Leiden 1999, p. 224